# Benonis aliorumque cardinalium scripta 6.14-19

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 6.14 to 6.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/6.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/6.14

Et hoc tamen ipsum rarius cum cautela precipua est concedendum. De presbiteris, diaconis, subdiaconis, qui post acceptum ordinem in aliquo crimine lapsi fuerint, sive palam, sive clam, constat quidem canonum censura ab aecclesiasticis eos officiis inhiberi. Tuae tamen discretioni providentiaeque committimus, utrum aliqui, qui tamen infamiae notis non fuerint aspersi, necessitate aecclesiae urguente et ipsorum sancta conversatione promerente, in suis gradibus recuperari debeant . Hoc autem secundum indulgentiam dico, non secundum imperium, ut maior in vestris partibus habeatur auctoritas, salva tamen auctoritate canonum et sanctorum patrum decretalibus institutis. Si quem vero, quod absit, aut post acceptum aut ante acceptum offitium contigerit peremptorio sive clam sive palam occupatum crimine inveniri, eos maxime, qui mundo adhuc vivunt, ab omni eos altaris ministerio sequestramus. Sicut enim poenitentia agere non conceditur cuiquam clericorum, ita et post penitudinem ac reconciliationem nulli umquam laico liceat honorem clericatus adipisci, vel clerico ad altiores ordines promoveri, quia, quamvis sint omnino contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui dudum vasa fuerint vitiorum.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
