# Benonis aliorumque cardinalium scripta 7-2

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/7-2

Hildebrandus Herimanno episcopo in epistola, cuius initium est 'Multa interrogandum a me': Eis, qui dicunt regem non oportere excommunicari, licet pro magna fatuitate nec etiam respondere debeamus, tamen, ne impatienter illorum insipientiam preterire videamur, ad sanctorum patrum dicta vel facta illos mittimus , ut eos ad sanam doctrinam revocemus. Legatur itaque, quid beatus Petrus in ordinatione sancti Clementis populo christiano preceperit de eo, quem scirent non habere gratiam pontificis. Addiscant, cur apostolus dicat: 'Habentes in promptu ulcisci omnem inobedientiam'; et de quibus dicit: 'Cum eiusmodi nec cibum sumere'. Considerent , cur Zacharias papa regem Francorum deposuerit et omnes Francigenas a vinculo iuramenti, quod sibi fecerant, absolverit. In registro beati Gregorii addiscant, quia in privilegiis, quae quibusdam aecclesiis fecit, reges et duces contra sua dicta venientes non solum excommunicavit, sed etiam, ut dignitate careant, iudicavit. Et caetera de beato Ambrosio et Theodosio et de Christo, quod dedit potestatem beato Petro ligandi atque solvendi. Et infra: Quod si sancta sedes apostolica divinitus collata sibi principali potestate spiritualia decernens diiudicat, cur non et secularia? Et infra: Et discant, quid beatus Anastasius papa Anastasio imperatori de his dignitatibus dixerit. Et infra: Episcoporum autem, qui regi communicare presumunt, ordinatio et consecratio apud Deum, teste beato Gregorio, fit execracio. Et infra: Ut autem maledicti excommunicato possint benedicere et divinam gratiam, quam non timent operibus denegare, alicui largiri, in nullius sanctorum patrum precepto potest inveniri. De Mathilda vero, communi nostra filia et beati Petri ancilla, quod vis volo; sed in quo statu sit mansura Deo gubernante, adhuc certum non teneo. Godefridi autem, quondam viri illius, indubitanter scias, quod frequenter apud Deum, licet peccator, habeam memoriam; quia non me illius inimicitia vel aliqua impedit vanitas, sed motus fraterna dilectione tua et Mathildae deprecatione illius exopto salutem.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
