# Benonis aliorumque cardinalium scripta 7

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/7

In diebus illis defuncto Cunrado, legis et religionis cultore fidelissimo, Romanorum imperatore augusto, Theophilactus, qui et Benedictus nonus, habito consilio cum familiari suo Laurentio et aliis suis complicibus, molitus est filium imperatoris Cunradi, Henricum imperatorem, successione imperii exturbare, et in aecclesia scismata diversa seminare. Hoc enim est quod amplius exigitur a mundi principio a tenebrarum principe . Misit igitur coronam Romani imperii Petro regi Ungarico. Sed ad Petrum expugnandum direxit imperator Henricus ducem Lotaringie Godefridum, virum fidelem et bello strenuum, et inter regni principes clarissimum. Qui primo conflictu Petrum bello captum imperatori presentavit; presentatum vero imperator cecari iussit. Quo facto reges et omnes vicinas nationes, ne in eum aliquid presumerent, deterruit; et ut digna factis tanti scismatis auctori Theophilacto redderet, Romam venire disposuit. Quo audito, Theophilactus timore perterritus, vendidit papatum complici suo predicto archipresbitero aecclesiae sancti Iohannis de Porta Latina, magistro Hildebrandi, acceptis ab eo libris mille quingentis. Qui ascendens sacram sedem tantae iniquitatis gradibus, nomine mutato dictus est sextus Gregorius. Igitur Hildebrandus in scola tam profundae perversitatis usu et arte edoctus, erat tantorum fidus minister maleficiorum, et pessimis magistris peior discipulus. Quod ex fructibus perfidiae ipsius postea percepit aecclesia, per eum sub obtentu catholici nominis gravi scismate lacerata; percepit et mundus, bellis feralibus et inmensis cedibus ipso auctore laniatus, et sub colore mellis veneno propinato heresibus nefandissimis prope suffocatus.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
