Latin
8
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 8-2
Not analysed yet
Turbanus in epistola ad Piponem Tullensem episcopum: Episcopos sive clericos, quos symoniacos esse constat, a sacris officiis removendos omnino decernimus. In aecclesiis vero, quae ab huiusmodi symoniacis execrate sunt, non aliter quam in locis communibus orandum videtur, donec subversis altaribus benedictione et unctione catholici antistitis consecrentur. In eadem: De his, qui sine titulis ordinati sunt, licet eiusmodi ordinatio sanctorum canonum sanctione irrita iudicetur, utrum tamen aliqui in acceptis sint ordinibus permittendi, discretioni tuae pro presenti aecclesiae necessitate committimus, si tamen alias sine pravitate eos ordinatos fuisse constiterit. In eadem: Haec universa tamquam apostolicae sedis precepta, sanctorum conciliorum sententiis consonantia, religionis tuae strenuitas et in aecclesia sibi commissa Deo iuvante custodiat et custodienda aliis innotescat. Beatus Gregorius in Registro suo manifeste asserit alienum esse a fide, quisquis presumit solvere, quod Calcedonense concilium ligat. Tu vero ordinationem factam sine titulo confirmans, solvere presumpsisti, quod predictum venerabile concilium ligans irritum esse iussit.