Latin
pr.1 to pr.9
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta pr.1-9
Not analysed yet
I. Reverentissimae matri sanctae Romanae aecclesiae devotus filius eius et humilis servus Beno, cardinalium archipresbiter. Cum de omnibus Romanae aecclesiae cardinalibus fere solus Eusebius Liberium papam declaraverit hereticum, et clerici Romanae aecclesiae Anastasium secundum, duas aecclesias excommunicatis communicando facientem, dampnaverint, non absurdum estimavi maiorum nostrorum nomina atque dignitates memoriae commendare, qui Hildebrandum dimiserunt, cuius gravissimos et intolerabiles errores publice detestati numquam ad eum reversi sunt. Diversas etiam scolas Romanae aecclesiae litteris adnotavimus ,que ab eius communione recesserunt. Leo tunc temporis archipresbiter cardinalium et Beno et Ugobaldus et Iohannes cardinales et Petrus cancellarius et cardinalis: ordinati ante tempora Hildebrandi, Hatto, Innocentius, Leo: hii tres ab eo consecrati, deseruerunt eum, errores eius execrati; similiter Theodinus archidiaconus ,quem ipse constituit archidiaconum, et alii cardinales diaconi: Iohannes modo archidiaconus et Crescentius, Iohannes primicerius scolae cantorum cum omnibus suis; Petrus oblationarius cum omnibus suis excepto uno; papa prior scolae regionariae cum omnibus suis subdiaconibus, archiacolitus et subpulmentarius cum suis; Centius iudicum primicerius cum aliis iudicibus et cuncti milites signa banda gestantes, prior scriniariorum cum plerisque suis. Ipsi etiam episcopi cum iam vellent eum deserere, Hildebrandus, convocatis ad se laicis, eis consilium suum aperuit et, quod episcopos a colloquio cardinalium vellet separare, indicavit. Post hec ipsos episcopos convocavit ,et turbis laicorum constipatus, sacramentum ab ipsis episcopis cum terrore et minis exegit et extorsit, et in manu sua iurare coegit, ne umquam ab eo dissentirent ,numquam regis causam defenderent, numquam superordinato sibi papae faverent vel obedirent. Quo facto, eos per principem Salernitanum in Campaniam misit, et sic eos a consorcio cardinalium et a Romana urbe separavit. Non solum episcopos, sed etiam urbis presbiteros et inferioris ordinis clericos, insuper et laicos iuramentis alli gavit, ne ulla ratione, ullo tempore, condescenderent in causa regis. 2.