# Benonis aliorumque cardinalium scripta pr.10-19

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, pr.10 to pr.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/pr.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/pr.10

Alexandro papa iuxta vespertinam horam defuncto, eadem die a laicis contra canones electus est. Sed cardinales non subscripserunt in electione eius: sub anathemate enim canones precipiunt neminem eligi in sedem Romani pontificis ante diem tercium post sepulturam ipsius predecessoris. Postquam aliunde ascendit, a consilio removit cardinales sacrae sedis. Cum quibus personis consilia sua diebus et noctibus habuit, Roma vidit et audivit. Eiectis a consilio et a custodia eius cardinalibus, vita eius et fides et doctrina sine testibus fuit: cum sacri canones precipiant, ut in omni loco tres cardinales presbiteri et duo diaconi papam non deserant propter testimonium aecclesiasticum et propter stilum veritatis. Scripturas sacras violenter intorsit in adiutorium falsitatis: quod genus idolatriae quantum sit, late patet in scripturae sacrae campis spaciosis. 3. Preter voluntatem et consilium cardinalium, extra ordinem iudicandi sacris canonibus determinatum, imperatorem in nulla sinodo canonice accusatum, precipitanter excommunicavit, in qua excommunicatione nullus cardinalium subscripsit. Ut primum ad excommunicandum caesarem de sede surrexit, sedes ipsa, noviter lignis fortissimis composita, subito Dei nutu terribiliter scissa est in plures partes; ut manifeste daretur intellegi, sessor ille tam periculosa excommunicatione, tanta presumptione quanta quamque terribilia scismata seminaret contra aecclesiam Christi, contra sedem beati Petri, quam crudeliter dissiparet cathedram Christi, conculcando leges aecclesiae, imperando cum potentia et hausteritate. In descriptione eiusdem excommunicationis ea interseruit, in quibus manifeste a fide catholica erravit; cum iniuste excommunicaret imperatorem et episcopos communicantes ei, excepit ab excommunicatione tercio gradu communicantes eis, et unitatem aecclesiae scindens, quantum in ipso fuit, duas aecclesias fecit. 4. Idem presumptor ieiunium indixit cardinalibus, ut Deus ostenderet, quis rectius sentiret de corpore Domini, an Romana aecclesia, an Berengarius: per hoc manifeste probatus infidelis, cum in Niceno concilio scriptum sit, quia dubius in fide, infidelis est.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
