# Benonis aliorumque cardinalium scripta pr.20-28

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, pr.20 to pr.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/pr.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/pr.20

Et de corpore Domini signum quesivit, quod petente beato Gregorio ad firmandam mulieris fidem contigit, quando panis Christi formam accepit digiti. Et misit duos cardinales, Attonem et Cůnonem, apud sanctam Anastasiam, ut cum Suppone, eiusdem aecclesiae archipresbitero, triduanum ieiunium peragerent, et illis tribus diebus singuli per dies singulos psalterium et missas decantarent ut supra dietura signum eis Christus ostenderet: quod minime contigit. 5. Imperator solitus erat frequenter ire ad orationem ad aecclesiam sanctae Mariae, quae est in monte Aventino. Hildebrandus autem, cum per exploratores suos omnia eius opera sollicite inquireret, locum, in quo frequentius imperator vel stans vel prostratus orabat, notari fecit: et quendam promissa pecunia ad hoc induxit, ut supra trabes aecclesiae occulte lapides magnos collocaret et ita aptaret, ut de alto super caput orantis imperatoris demitteret et ipsum contereret. Quod minister tanti sceleris cum festinaret implere et lapidem magni ponderis super trabes aptare vellet, lapis pondere suo eum traxit, et fracto sub trabibus, et lapis et ille miser homo Dei iuditio in pavimentum aecclesiae decidit et eodem lapide contritus periit. Et huius rei gestae ordinem postquam Romani agnoverunt, pedem illius miseri fune ligaverunt et triduo per plateas urbis ad exemplum trahi fecerunt. Imperator autem solita clementia iussit eum sepeliri. 6. Iohannes Portuensis episcopus, qui intimus fuerat secretis Hildebrandi, ascendit in ambonem beati Petri, et inter multa, audiente clero et populo, ait: 'Tale quid fecit Hildebrandus et nos, unde deberemus vivi incendi', significans de sacramento corporis Domini, quod Hildebrandus, responsa divina querens contra imperatorem, fertur iniecisse igni, contradicentibus cardinalibus, qui assistebant ei. 7. In pascha Domini feria secunda, cum ad aecclesiam sancti Petri ad missam clerus et populus convenisset, post euangelium in ambonem ascendit, sicut erat indutus pontificalibus indumentis.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
