Latin
1.1.1 to 1.1.11
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 1.1.1-11
Not analysed yet
Incipit utilis altercatio duorum super quodam capitulo de incontinentia sacerdotum. Domno ac venerando sacerdoti Alboino scientia et moribus adornato Bernaldus bonum indeficiens, quod est Christus. Cum proxime simul essemus et verba de canonum sanctionibus ad invicem conferremus ,aliquantulum de capitulis Niceni concilii dissensimus. Cum enim inter nos, ut recolis, de prohibenda sacerdotum incontinentia sermo consereretur, quae in tercio eiusdem concilii capitulo adeo prohibetur, ne saltem clerici debeant habitare cum feminis nulla consanguinitate propinquis: tu quoddam aliud capitulum ex ecclesiastica historia, quae dicitur Tripartita, protulisti, quod quendam Pafnutium testatur in eodem concilio surrexisse, et a cunctas synodo sacerdotibus, ut dormirent cum uxoribus suis, licentiam impetrasse. Insuper etiam idem ipsum capitulis Niceni concilii minus considerate annumerasti. Unde non parum doleo de te, tantae indolis viro, in sacris literis tam erudito, quod hoc unquam excellentissimo concilio iuxta sanctum Gregorium aeque ut euangelium venerando assignare non dubitasti; quod nec ultimum, immo nullum inter canonica capitula habet locum, videlicet quod apostolicae et euangelicae adversatur doctrinae. Nam ipse princeps apostolorum in epistola sua etiam laicis precipit ,ut parcant uxoribus suis, ne impediantur orationes earum. Cui et ipsum vas electionis Paulus concordat dicens: Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi. Si igitur laici die, qua volunt orare, prohibentur ab opere coniugali, liquido consequitur, ut sacerdotes, quibus cotidianum est officium orandi vel sacrificandi vel baptizandi, nunquam a die ordinationis suae coniugibus suis debeant commisceri. Hanc autem continentiam ab ipsis apostolis sacerdotibus et levitis esse indictam, testatur Aurelius Carthaginiensis archiepiscopus in concilio generali CCXVII patrum, cui egregius doctor Augustinus interfuit, vere ipsius sacrae scripturae armarium. Deliberat enim predictus archiepiscopus ita dicens: Placet, ut sacerdotes et levitae, vel qui sacramentis divinis inserviunt, continentes sint in omnibus, quo possint simpliciter, quod a Deo postulant, impetrare, ut, quod apostoli docuerunt et ipsa servavit antiquitas ,nos quoque custodiamus.