# Libelli Bernaldi 1.1.12-22

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 1.1.12 to 1.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.1.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.1.12

Quod constitutum a legatis apostolicae sedis, Faustino venerabili episcopo, et ab omnibus episcopis unanimiter cum subscriptionibus est confirmatum . Item ipsa Veritas affirmat in euangelio dicens: Amen, dico vobis, nisi abundaverit iusticia vestra plus quam scribarum et Phariseorum, non intrabitis in regnum caelorum. Iusticia autem veterum erat, ut eorum sacerdotes anno vicis suae, dum nondum vera, sed etiam adumbratica tantum sacriticia celebrarent, non solum ad uxores , sed et ad domos suas venire penitus vitarent. Hanc igitur veterum iusticiam quicumque ex modernis sacerdotibus non dico superare, sed saltem imitari contendit, nunquam post ordinationem suam ad coniugale opus redibit, cum nulla dies pretereat, qua a sacerdotali officio vacare debeat. Amplius, sancta et veneranda synodus Nicena, cui predictum capitulum assignasti, in tercio capite penitus prohibet clericis etiam cohabitationem feminarum, nisi consanguinitate proximarum: illud autem tuum nec prohibet concubitum. Quicumque igitur tuo capitulo consentit, a predicto concilio dissentit. Unde et damnatus est anathemate, quo sanctus Gregorius in synodica sua omnes a Nicena sinodo dissentientes damnavit. Si autem fortasse negas eandem synodum prohibuisse clericis habitare cum feminis , antiqua et autentica perscrutare exemplaria, quae idem concilium in XX capitulis cum CCCXVIII patrum subscriptione continent roboratum: quod etiam in eodem numero capitulorum a sanctissimis episcopis Cirillo Alexandrino, et Attico Constantinopolitano ad predictum presulem Aurelium et reliquos Africae episcopos legitur esse transmissum. Ipsa etiam Tripartita hystoria, quam nimium venerari videris, XX capitula in predicta synodo testatur esse constituta. In his, inquam, exemplaribus, si legere dignaris, predictum invenies concilium in tercio capite clericis non modo coitum, sed etiam cohabitationem per omnia interdicere cum feminis. Preterea Syricius papa in decretis suis, beatus Iheronimus in epistola sua ad Oceanum, et in aecclesiastica Eusebii historia, sanctus etiam Gregorius Romano defensori scribens, et alii quamplures predictum capitulum in Nicena synodo probant esse statutum.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
