# Libelli Bernaldi 1.1.23-33

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 1.1.23 to 1.1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.1.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.1.23

Ergo illud tuum, cum isti maxime sit contrarium, anathema nullatenus evadet Gregorianum. Ipse enim doctor apostolicus omnia canonibus adversa in synodo generali sub anathemate fecit damnari, ita scribens Syagrio Augustudunensi episcopo: Omnia, inquit, quae sanctis canonibus, sicut prediximus, sunt adversa, districte sub anathematis interpositione damnentur, id est, ut nullus pro adipiscendis ecclesiasticis ordinibus dare aliquod commodum presumat, vel pro datis accipere; neque ex laico habitu quisquam repente audeat ad locum sacri regiminis pervenire. Neque ut aliae mulieres cum sacerdotibus habitent, nisi hae quae sacris canonibus sunt permissae. Sed forsitan asseris ad tuam partem defendendam, Nicenum concilium iuxta assertionem magni Athanasii presulis Alexandrini et Marci papae etiam in LXX capitulis constare. Ex quibus quia nos tantum XX in usu habemus, illud tuum reliquis apud nos inusitatis annumerare conaris, sed frustra. Ego nerape assertionem sanctorum patrum de LXX capitulis nec volo, nec possum negare: nunquam tamen adeo ero insipiens, Deo miserante, ut ipsos venerabiles CCCXVIII patres unquam aliquid sibi, viel apostolicae doctrinae contrarium suspicer constituisse. Immo omnia eorum vel apostolorum sententiis repugnantia non dubito damnasse. Quis enim sani capitis duo simul observari constitueret, quorum unum observatum aliud observari prohiberet? Si enim iuxta tuum caput sacerdotes singulis noctibus cum suis uxoribus licite dormiunt, quomodo, ne in una domo habitent, observabunt? videlicet, si in uno lecto iacebunt, quomodo nec in una domo manebunt? Sed nec hoc transibo, quod tuae parti maxime putas suffragari, quippe quia legitur in quadam epistola sancti Gregorii, quod ipse diacones Siciliae ad continentiam non coegisset, illos, inquam, tantum, quos iam ante triennium nova prohibitio incontinentiae coniugatos iuvenit. Nunquid tamen sanctus Gregorius alicubi in eadem epistola predictis concessit diaconibus, ut officium suum exercerent, si se iuxta tuum caput continere nollent?

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
