Latin
1.1.47 to 1.1.54
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 1.1.47-54
Not analysed yet
Sed adhuc forsitan, ut aliquantulum tuae parti videaris suffragari, etiam in huius temporis diaconibus, ut in predictis, incontinentiam contendis esse tolerandam: sed frustra. Consequeretur enim, ut coniugium in quarta generatione etiam modo toleraretur :quod idem doctor apostolicus Anglis noviter conversis ad tempus se concessisse profitetur. Si enim hoc tempore alterutrum horum esset tolerabile, potius tale coniugium modo esset sufferendum, quod saltem aliquando licenter legitur concessum, quam incontinentia diaconorum, quae nusquam ibi concessa, sed vix in paucis, ad tempus ,non tamen sine subsequente vindicta, ut predixi, legitur esse dissimulata. Ergo cum tale coniugium modo nullatenus in aliquo, quantumvis ad continentiam infirmo, sit tolerandum, multominus hoc tempore diaconorum incontinentia alicubi est sufferenda. Ex his igitur rationibus tu ipse colligas, quid de sacerdotali fastigio censere debeas. Sed non iam diutius in exquirendis rationibus demorabor, cum quaelibet una predictarum satis indubitanter tuum destruat capitulum: quod non ex aliquo libro a sanctis patribus canonizato, sed ex Tripartita assumptum est hystoria; quae quamvis non parum nobis ad noticiam rerum gestaruni sit utilis, nunquam tamen efficiet, ut aliquid ei credam, quod sacrae scripturae statutisque sanctorum patrum, immo Spiritui sancto, horum omnium auctori deprehendam adversari. Beatus nempe Gelasius papa scripturarum indagator solertissimus in decretis suis, ubi cum eruditissimis LXX episcopis diversorum auctorum tam Grecorum quam Latinorum libros examinavit, et ubi diligenter, qui eorum essent recipiendi vel renuendi, deliberavit, nusquam eandem historiam iam dudum a tribus Grecis compositam recipiendis annumeravit scripturis, sed ipsam in hoc tuo capitulo respuendam esse monstravit, quippe venerabiliter suscipiendo sanctorum patrum decreta eidem capitulo penitus, ut predictum est, contraria. Fortassis autem contendis predictae historiae ideo per omnia credendum esse, quia Cassiodorus ex senatore monachus, vir in divinis et humanis literis eruditus, ordinavit eandem.