# Libelli Bernaldi 1.3.1-12

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 1.3.1 to 1.3.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.3.1

Superiorum contumeliarum inrefragabilis depulsio, et predicti capituli proscriptio. Domno Alboino sacerdoti, non ut Hisboseth fraudolenter impetito, sed ab Husai de Achitofelis perfidia fideliter premonito Bernaldus, etiam improperanti caritatem offerre paratus, ab eo benedici, qui non solum maledici, sed etiam pro nobis voluit peccatum fieri. Multum miror de tua fraternitate, quod mihi tam perturbato rescripsisti animo, cum nihil in literis meis invenisses, quod in literis, nescio si in tuis, aliqua ratione dignum tua offensione probasses. Non enim invitus nec verecundus tam erudito precipue et amico cederem, si a te rationabiliter saltem aliquatenus a vero deviasse monstrarer . Sed Deus est testis conscientiae meae, rationes meas nullatenus a vestigiis sanctorura patrum exorbitasse, videlicet ut non tam meae, quam illorum sint iudicandae. Quapropter sine causa contra me videris commotus esse, cum epistola mea tibi tantum sententias sanctorum patrum caritative describat, quae non dico tuum, sed potius nescio cuius Sozomeni capitulum anathematizant. Deberes enim, ut opinor, potius grates referre, quam indignari, quod te de cavendo anathemate ut amicum premonui, ne, si Sozomeni capitulum reciperes, te ipsum sub Gregoriano anathemate posuisses. Ipse enim doctor apostolicus, immo per ipsum Spiritus sanctus, omnes a Nicena synodo dissentientes, et omnia sacris canonibus adversa in synodo generali sub anathemate fecit damnari. Predictum autem Sozomeni caput et omnes illud recipientes sacratissimo canoni adversantur, quem beatus papa Siricius, sanctus quoque Gregorius , beatus etiam Iheronymus, et alii innumerabiles sancti probant in excellentissimo statutum esse concilio, aeque ut euangelium venerando. Videat igitur caritas tua, quam periculoso anathemate plectantur, quicumque Sozomeni capitulo adstipulari conantur. De hoc itaque periculo fraternitatem tuam diligenter premonere curavi, pro quo te non offendere, sed magis, si offensus esses, placare putavi. Sed eheu! res, ut opinor, in contrarium devenit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
