# Libelli Bernaldi 1.3.13-21

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 1.3.13 to 1.3.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.3.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.3.13

Literae enim tuae, si tamen tuae erant tam male tornatae, te et amicam admonitionem sprevisse, et insuper contumeliosa respondisse denotant, nec tamen aliquid me tibi scripsisse dignum contumelia aliquatenus probant. Qua de re nondum censui credendum esse te, meum videlicet amicum, in sacra scriptura tam eruditum, unquam mihi talem rescripsisse epistolam, quae et me, licet nulla ratione convictum, blasphemaret, nec tamen tuam partem saltim aliquo modo iuvaret. Quam satis evidenter, qua invectione digna esset, monstrarem, si non eam a tali amico mihi transmissam accepissem. Quis enim videre non valeat, quam neglegenter ipsa tuae voluntati cum suis obscuris ambagibus deserviat, cum eadem tuam intentionem non solummodo nihil iuvet, sed etiam prorsus impugnet? Indicat enim te nullatenus sanctorum patrum decreta respuisse: unde cum veritas affirmet, qui non est mecum, contra me est, et te eadem recepisse, et per eadem te Sozomeni caput probavit anathematizasse . Preterea multiplicibus verbis confirmat ipsa rem nondum lege prohibitam austeritate legis esse vindicandam; cum potius tuae parti convenisset, si in nondum lege prohibitis non austeritatem legis, sed lenitatem exercendam esse dixisset. Quod saltim tuam partem non adeo impugnaret, licet eam nihil penitus adiuvaret, cum res, in qua predictum caput legem non dico mitigare, sed prorsus annullare conatur etiam ante CC annos et eo amplius in generali synodo legaliter sub anathemate interdicta legatur. Ipsa etiam epistola sanctum mihi Pafnutium laudat, ut sub persona tanti viri aliquid mihi persuadeat, quod a veritate dissentiat: sed frustra. Ipsum nempe et ego laudo, quem Stigmata Iesu in corpore suo portasse libenter credo: nun quam tamen adeo desipiam, ut pro eius reverentia personae aliquid recipiam, quod sacrae scripturae, immo Spiritui sancto sit contrarium, ut de Sozomeni capitulo inrefragabiliter est probatum.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
