# Libelli Bernaldi 1.3.22-31

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 1.3.22 to 1.3.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.3.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.3.22

Quod ipsum Sozomenum de beato Pafnutio iam dudum defuncto potius credam finxisse, quam in derogationem sanctitatis predicti confessoris suspicari presumam ipsum talem protulisse blasphemiam. Hoc est enim satis vulgare in libris nunquam canonizatis, ut cum nenias suas omnibus incredibiles efficere velint saltim verisimiles, asscribant eas personis indubitatae sanctitatis, ut sub earum sanctitate eorum recipiantur neniae: sed incassum. Quanto enim minus de earundem personarum sanctitate dubitamus, tanto magis nenias iisdem asscriptas, canonicis institutionibus contrarias, credimus esse falsas. Transeo autem ipsius epistolae coniecturas, in quibus, qua occasione predictum caput sit confictum, satis caute dubitatur. Quamvis nihil intersit invenisse, cur sit conscriptum, cum idem ipsum sacrae scripturae adversari certissime sit probatum. Quantum vero ipsa epistola deviet a veritate in diaconibus Siciliae, ex scriptis beati Gregorii poteris colligere, a quibus me in rationibus meis nullatenus deviasse iudicabit quicumque easdem et scripta beati Gregorii fideliter consideravit: nec dicet me dixisse, quod sanctus Gregorius incontinentiam diaconorum Siciliae per suspensionem officii, sed per prohibitionem superioris gradus vindicasset: nec dicet sanctum Gregorium ibi eisdem diaconibus concessisse, ut altari ministrare deberent, si se non continerent. Idem etiam videre poterit sanctura Gregorium continentes Siciliae diacones pro continentia, non pro feminarum cohabitatione laudandos pronunciasse. Quod autem deinceps literae a te mihi transmissae de Tripartita fingant historia, nec ipsae videntur explicasse; in qua nullatenus aliquid repudiandum esse censui, nisi quod a sanctis patribus anathematizatum recipere non presumpsi. Postea vero ipsae non aliqua ratione probant, sed tantum verbotenus pronunciant, me nescio quid contra sacerdotum ordinem protulisse, cum nec eaedem saltim contra te, ad quem specialiter scripsi, me aliquid reprobandum vel tua offensione dignum aliquatenus probent dixisse. Nunquid enim merito te vel illos offendit, si ego non meas, sed sanctorum patrum rationes capitulum Sozomeni destruentes et sub anathemate damnantes fideliter collegi, teque ut amicum de cavendo anathemate premonui?

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
