# Libelli Bernaldi 1.3.55-63

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 1.3.55 to 1.3.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.3.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.3.55

Ipsa quippe in euangelio nobis dicit: Beati estis, cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversus vos mentientes, propter me et reliqua. Ergo et ego nec verum dicendo predictas literas, ut meruerunt, blasphemare volo. Novi enim; quam terribiliter Iudas apostolus silentium imponat blasphemantibus asserens, quod nec Michahel archangelus secum altercantem diabolum blasphemare fuerit ausus. Ipsum quoque vas electionis testatur: Quoniam maledici regnum Dei non possidebunt. David etiam in sua persona satis terribilem omnibus proponit conditionem: Si reddidi, inquit, retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis; et reliqua huiusmodi. Si igitur talis pena debetur etiam illi, qui pro bono malum reddenti malum retribuit, quid de illo iudicabitur, qui malum suo fratri, nil nisi bonum promerenti, reddidisse convincitur? Incassum ergo eaedem literae mihi opponunt illud Salomonis: Iuvenem nimis alta petentem esse 'retrahendum; cum hoc non mihi, sed illis sit dicendum, qui conculcatis ipsius sancti Spiritus preceptis se altos estimant, sequendo inanes, immo fictas hominum traditiones. Videat igitur fraternitas tua, quam parum, vel potius, quam nichil illa epistola tuo providerit honori, quae et tuam partem, ut probatum est, impugnavit, et, quod peius est, te contra sacerdotale officium tuos amicos nichil a te nisi bonum promeritos falso blasphemasse iudicavit; cum iuxta Domini preceptum nec inimico sit maledicendum. Quapropter caritative admoneo te, ne unquam in tuae religionis et eruditionis derogationem alicui tam maledicam, tam illimatam transmittas epistolam, ne si aliquis, qui libenter velit contendere, tuoque honori parum providere, ipsam perspiciat, omnes eius blasphemias in te ipsum retorqueat.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
