# Libelli Bernaldi 1.4.53-64

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 1.4.53 to 1.4.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.4.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.4.53

Non vere: quia omne suum opus late per aecclesias redolet autenticum et laudabile; cum multa scripta, ut in veteri testamento Tobiae auctore et in novo, ut Apocalipsis, translatore carentia recipiamus, cur non istud magis utroque probatum diligamus? Super haec etiam, cum ipsum nostrum pangirium Iheronimum tantum resecatis iuxta legem alienigenae crinibus et unguibus, id est superfluis et sane fidei repugnantibus scripturae locis, ipsis apocrifis aliquando renunciare nolle non ignorem, qua fronte predictum caput tam autenticum, probabile, super aurum et thopazion in istis temporibus delectabile, nichili habere presumerem? nullatenus, quia esset contra fas et ius. In eo autem id ipsum de episcopis, quod et de aliis ordinibus agi, unde tu ita summatim mussitare videris, quasi in hoc sub equa conditione positos esse non mireris; nam episcopus cum presbyteris crisma consecrat, presbyter cum episcopis corpus Domini conficit , diaconus super altare misteria ordinat, ipsisque prior calicem porrigit, aeque communicat ; quid Pafnutius in eis, non invenio, discernere valeat. Ista omnia non tibi, sed alicui infatuato sali tam enucleatim deberent inculcari. Sufficit de hoc. O mare Neptuni! O sacra! Proh scelus! me tam inclementer in os increpari: insuper in pistrinum super hoc retrudi, quia, ne funem tibimet ipsi ad crucem portares, fideliter premonui. Quamvis apud Deum non sit personarum acceptio, insuper originalis in baptismate peccati plena remissio, quod, quia me mutire nefas est, in scrobe tamen infodis, nequaquam sine legitimis nuptiis ex omni parte legitima procedit procreatio. Qualiter hoc sit, fac periclum de temet ipso, quia huiusmodi propter meos consacerdotes dissimulatum iri desidero. Sed autem ne te defrudare videar ex toto, cave, ne saltim capiaris in uno; quicquid enim convenit parti, convenit et toti. De hoc, quod mihi rescripsisti, meas literas male tornatas esse, reticerem, si non coram meis compatriotis, nescio qua causa, me tam turpiter dehonestari egre tulissem.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
