Latin
1.4.65 to 1.4.70
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 1.4.65-70
Not analysed yet
Qua de re licet magis ipsius sensus intentioni, quam pompaticae positionis proprietati in illis, quemadmodum in istis, inhiarem, tam si universaliter non reprehense, sed particulariter ad meas manus redirent puncto proscriptae, aut pro posse defensas, vel emendatas tibi remitieren: sin autem, dextras dando tuae cavillationi morem gererem. O lepidum caput! quam eleganter quasi providens meo honori, si meae essent, ad cumulandum meum dedecus percunctando dubitasti. Va! callidum consilium tuum, amicum sic retrahere in precipitium. Si autem te ex aequo convenissem, tuas carbone notari dignas, te in id mihi consentire ex magna parte compellerem, si earum thesin, distinctionem, subdistinctionem, mediave vel periodos, cola, et commate, quod ab sit, carere perspicerem; nisi in tantum opprobrium malae tornationis rugosa fronte obstupescerem . Si enim vero in tuis literis macrologiam quam sepe solescere caveres, non me quasi silicernium temere in faciem cederes. Habe.