# Libelli Bernaldi 1.5.102-113

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 1.5.102 to 1.5.113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.5.102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.5.102

Vigilanter sane attendas verba Domini terribiliter comminantis ei, qui aliquem de pusillis eius scandalizaverit. Precor etiam te, ut et in hoc meam admonitionem recipias, nec te iuxta sanctum Gregorium apostolicae auctoritatis reum ulterius efficias, quod iam dudum fecisse probaris, cum domni apostolici preceptum contempsisse, et eidem verbis et scriptis derogasse non dubiteris: qui etiam et alios per anathematizatum caput a te inter autentica descriptum confortasse infamaris, ut apostolicis repugnent statutis. Certissime autem volo te scire, quod nec moderni Gregorii anathema tibi deerit, si ad ipsum haec infamia iam de te vulgo disseminata pervenerit, quae te precipuum doctorem, defensorem, immo vocem esse asserit omnium, qui canonicis, et apostolicis institutionibus obstinato animo resistant. Hanc igitur infamiam, fideliter admoneo te, ut compescas, neque deinceps apostolicis statutis in periculum tuum aliquatenus refragari presumas. Ut autem damnatorias sententias nostri apostolici, et ipsius principis apostolorum super Ananiam, et Saphiram pari efficacia pollere non dubites, damnationem Spirensis episcopi, et mortem eius studiose consideres, qui in preterito anno, qui erat ab incarnatione Domini MLXXV. in prima ebdomada quadragesimae, eadem die, id est VI. Cal. Martii, immo eadem hora subito, quasi quodam invisibili telo perculsus, apud Spiram infirmari cepit, qua hora et causam eius in Romano synodo noster apostolicus ventilare incepit. Idem quoque III die, id est IV. Cal. Martii heu miserabiliter expiravit, qua eum etiam diffinita nostri Gregorii sententia Romae cum indubitabili efficacia damnavit. Sic enim concors fidelium relatio virorum testatur, quorum quidam eo tempore in Romana synodo damnationi eiusdem prevaricatoris interfuere: quidam vero apud Spiram, quod idem episcopus tam subito, tam miserabiliter obisset, presentes exhorruere. Ergo et tu cave: 'Daz dir ieht alsamo bescehe'.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
