# Libelli Bernaldi 1.5.23-33

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 1.5.23 to 1.5.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.5.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.5.23

Quicumque igitur hoc non tantum pro vero, sed et pro autentico recipiendum et observandum predicat , nullatenus denegare valet, quin sacerdotibus uxores concedat. Incassum quoque subiungis, qua occasione illud pro autentico receperis, cum ipsum a te sub inevitabili anathemate relictum nulla ratione probaveris autenticum. Nihil enim interest, qualibet occasione illud pro autentico recipias, quod ne ita recipiatur , sub anathemate prohibitum non dubitatur. Nam semper sub eodem anathemate erit quicumque illud aliquatenus pro canonico receperit. Beatus quoque Pafnutius hac blasphemia non est dehonestandus, immo Sozomenus, cui idem caput assignavit Cassiodorus. Quantiscunque autem verbis res sibi invicem adversantes reconciliare coneris, nunquam tamen adeo desipiam, u̇t Sozomendm beato Gregorio in predicto capite consensisse censeam. Ipse enim Sozomenus fingit in Nicena synodo coniugalem incontinentiam sacerdotibus non esse prohibitam, sed potius pro castitate reputatam; quam sanctus Gregorius nec diaconibus Siciliae in epistola sua concessit, sed in quibusdam eorum ad tempus tantum dissimulando, non licitam asserendo, non cum diaconii administratione , sed sub altioris gradus prohibitione legitur tolerasse. Denique nihil adeo alicui reperitur dissimile, quod non cum eodem aliquem similitudinis habeat colorem, cum etiam ipse diabolus se in angelum lucis soleat transformare. Quid igitur mirum? si tu scripta sancti Gregorii figmentis Sozomeni quoquo modo assimilasti, cum tamen adeo dissentiant, ut huius figmenta nullatenus Gregorianum anathema subterfugere valeant? Iustissime autem non hanc temporalem et dispensatoriam sancti Gregorii tolerationem ; sed generalia ipsius et reliquorum patrum decreta generaliter hoc tempore iubemur observare, cum beatus papa Leo, tuae partis assentator ut estimas, ad episcopos Mauritaniae hanc generalem proferat sententiam: Non ergo in cuiusquam persona est pretermittendum, quod in generalibus statutis continetur. Atqui in generalibus statutis per auctoritatem sancti Gregorii in synodo generali promulgatis ipsa non tantum condormitio , sed etiam cohabitatio sacerdotum cum feminis, et omnia, quae sacris canonibus adversantur, sub terribili anathemate damnantur.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
