# Libelli Bernaldi 1.5.34-43

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 1.5.34 to 1.5.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.5.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.5.34

Haec igitur si tu fideliter attendisses, nunquam in tui periculum domni apostolici sententiam nimium temerarie vocasses temerariam, quae tantum symoniacos et incontinentes presbyteros a pernicioso sibi officio clementer separarat, quos sanctus Gregorius cum reliquis canonum adversariis simul uno tempore sub severissimo anathemate damnarat. Nullatenus tamen ipse se hac damnatione obligavit, licet Siciliensium diaconorum incontinentiam dissimulando, non quasi licitam concedendo toleraverit. Ipsi enim Niceni patres nullatenus apostolicae sedi primatum sive privilegium adimunt, cum omnium etiam provinciarum antistites iuxta morem Romani pontificis propria iubeant observare privilegia. Est autem privilegium Romani pontificis iuxta assertionem sancti Sylvestri, Gelasii et reliquorum patrum, ut ipse de omnibus aecclesiis iudicare valeat, nec alicuius iudicio subiaceat; et ut ipsorum canonum sive decretorum severitatem pro temporis necessitate valeat, immo debeat mitigare. Huius privilegii auctoritate beatus Gregorius non impugnando canones, sed observando diaconibus Siciliae aliquantulum ad tempus pepercit, non eis cum Sozomeno peccandi licentiam dedit. Unde nec se ipsum cum adversariis canonum proprio anathemate obligavit, sed iuxta tuam ipsius assertionem, te solum non dico cum Pafnutio, sed etiam cum omnibus Sozomeni sectatoribus sub eodem anathemate reliquit. Ipsi enim sanctorum patrum statuta etiam annullare presumunt, licet eis nullum privilegium canones concesserint, ut aliquid ex apostolicis statutis saltim mitigare possint. Anathema etiam, quod subiungis, maxime convenit sectatoribus Sozomeni, et ut compendiosius dicam, Sozomenistis, qui non dico approbant, immo causa et caput sunt, ut seculares incitentur contra sacerdotes. Ipsi enim sua nefandissima persuasione simpliciores presbyteros ad contemnendos canones adeo confortant, ut rectores ecclesiarum necessario Gregorianas sententias ad seculares proferant. Ipse enim doctor apostolicus Iennasio patricio ita scribit: Scito autem, fili excellentisssime, si victorias quaeritis, si commissae vobis provinciae securitatem tractatis, nihil aliud vobis magis ad hoc proficere, quam zelari sacerdotum vitam, et intestina aecclesiarum, in quantum possibile est, bella compescere.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
