# Libelli Bernaldi 1.5.61-69

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 1.5.61 to 1.5.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.5.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.5.61

Hinc et ipse princeps apostolorum, ut beatus Alexander papa capitulo sexto testatur in ordinatione beati Clementis, firmissimę deliberat, ut populus nec saltim loqui ei audeat, quem praeceptis apostolicae sedis inobędientem sentiat. Propter inobędientiam videlicet ipse Paulus Samosathenus, cuius errorem in sepe trito capite restauravit Sozomenus , ab episcopatu publica manu turpiter est expulsus, ut ipsa, quam nimium veneraris , hystoria fatetur. Siricius quoque papa sacerdotalem incontinentiam defendentibus non promotionem tantum ademit, sed omnem etiam aditum indulgentiae iam tunc eis penitus obseravit. Decreta Leonis papae, quae tuae parti favere putasti, Sozomenistas prorsus condemnant, quae Omnibus apostolica praecepta contemnentibus veniam denegari indicant. Multum autem tuae eruditioni derogas in eo, quod generalibus statutis beati Syricii dispensatoriam sancti Gregorii tolerationem, quippe localem et temporalem, miraris dissonare. Nullus enim apostolicus suum successorem privilegio sedis apostolicae privat, quin pro sui temporis necessitate non solum canones, sed et sui antecessoris sanctiones valeat mitigare; nec tamen in hoc suo predecessori repugnat, quem et propria statuta aliquando mitigasse non ignorat. Nolo autem iterum exinanire illam tuam deceptoriam similitudinem Sozomeni cum Gregorio, et illum tuum prophetalem funiculum abrumpere non necessarium duco; quo Iheremiam de lacu cenoso extrahi desiderantem, non obstinate saluti suae reluctantem, inde extractum non ignoro. Sciat etiam fraternitas tua non Cassiodorum, sed Epiphanium nescio quem scolasticum Tripartitam transtulisse historiam; cuius Cassiodori persona nullatenus anathematizatum Sozomeni caput canonizabit, cum nec indubitata sanctitas Iheronimi historiam Eusebii ab ipso translatam effecerit autenticam, quam ipse Iheronimus in libro de viris illustribus notat deceptoriam. Idem quoque doctor eximius te ipsum idem caput sanae doctrinae adversum inter crines alienigenae docuit abscidere, quod cum susceptori suo, ut iam sepius inculcatum est; sit perniciosum, nullatenus inter divina mandata super aurum et tobazion est amandum.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
