# Libelli Bernaldi 1.5.91-101

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 1.5.91 to 1.5.101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.5.91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/1.5.91

Amplius: heresiarches Iovinianus a beato Gelasio inter reliquos hereticos specialiter anathematizatus, licet heretice incontinentiam continentiae adequarit, nunquam tamen adeo desipuit, ut episcopale officium, singularem utique et principalem continentium dignitatem, incontinentibus asscribi posse dogmatizarit. Satius enim sibi videbatur, ut hoc reprobando suae heresi refragaretur, quam incontinentiam continentiae in tantum adequaret, ut contra fas et ius etiam incontinentiam divinis mysteriis admittendam assereret. Ergo Sozomenistae, qui hoc impudenter asserendo eundem heresiarcham inerrore precedunt, quomodo ipsius inevitabile anathema subterfugere valebunt ? Has igitur inrefragabiles sanctorum patrum sententias diligenter inspicias , nec contra salutem tuam Sozomeni caput deinceps pro autentico recipere presumas . Sed forsitan adhuc dicis te illud pro autentico recipere, non pro alia causa, nisi pro quorundam infirmorum compassione. Quam obiectionem, licet in superioribus satis rationabiliter annullarim, tamen iterum eidem pro tua caritate non gravabor obviare. Beatus pater Augustinus, immo per ipsum Spiritus sanctus, in libro contra mendacium testatur ita dicens: Illa, quae constat esse peccata, nullo bonae causae obtentu, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda sunt. Recipere autem Sozomeni caput non tantum pro vero, sed etiam pro autentico sive canonico , damnabile peccatum esse probatur; cum idem caput et canonicae veritati contrarium , et sub anathemate a sanctis patribus prohibitum non dubitetur. Nullo igitur bonae causae obtentu, nullo quasi bono fine, nulla quasi bona intentione est recipiendum : ergo nec pro compassione aliquorum. Hunc itaque librum Augustini si tu fideliter attenderis, nunquam nobis aliquod peccatum faciendum esse vel pro alicuius aeterna salute iudicabis. Qua de re diligenter et obnixe tuam fraternitatem non cesso implorare , ut saltem modo totiens rationabiliter admonitus animae tuae saluti provideas, teque a tam perniciosissimo anathemate subtrahas, neque simpliciores in tuam et ipsorum perniciem per anathematizati capitis receptionem seducas.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
