Latin
Bernaldi Presbiteri Adversus Quendam Alboinum Presbiterum., Epistola VI.
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 1.6
Not analysed yet
Epistola reconciliationis pro superiorum epistolarum iniuriis. Filio dextrae Bernaldo Alboinus par velle idemque nolle. Ne sit inter nos zelus et contentio, propheticum sonat cum apostolo. Quapropter boni emulatores esse studeamus, quatenus quicquid noceat facillime evadere valeamus. Si qua dissensionis emulationisve zizania inter nos pullulasse videantur, identitate purae dilectionis, eiusque propinquae fidei falce radicitus evellantur. Omne nostri negocium iuxta Tullii et Quintiliani traditiones vertatur in utile et honestum. Si hactenus per longas lucubrationes contentiose et infructuose egimus, nunc sententiose et caritative per pauca multum proficiamus. Si non propter Deum omni creature subiacere deberem, propter tuae redintegrandae amicitiae statum nullatenus contentioni cedere recusarem. Me vero, si quid dixi, quod tibi vel alicui subolere potest bono, quo spiritu salvus fiam, in interitum carnis tradi non renuo. Amodo, utcunque res se habeat, fervida vis caritatis nesciens minui, sole calidior, adamante perennior in eternum et ultra permaneat. Iamiam perstemus et conemur, uti novum par amiciciae invicem generare videamur.