# Libelli Bernaldi 10.489.15-25

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 10.489.15 to 10.489.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.489.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.489.15

Unde idem apostolicus in exordio ordinationis suae missa synodica patriarchis ita professus est de eisdem conciliis: Sicut, inquit, sancti euangelii IIII libros, sic IIII concilia suscipere et venerari me fateor; Nicenum scilicet, Constantinopolitanum primum, Ephesinum primum, Calcedonense, quia in his, velut in quadrato lapide sanctae fidei structura consurgit et cuiuslibet vitae atque actionis existat. Quisquis eorum soliditatem non tenet, etiamsi lapis esse videatur, tamen extra aedificium iacet. Quintum quoque concilium pariter vener or, in quo epistola , quae Ibae dicitur, erroris plena reprobatur; et Theodorus personam mediatoris Dei et hominum in duabus substantiis separans ad impietatis perfidiam cecidisse convincitur . Scripta quoque Theodorici, per quae beati Cyrilli fides reprehenditur, ausu invidentiae prolata refutantur. Cunctas vero personas, quas prefata veneranda concilia respuunt, respuo, quas venerantur, amplector; quia, dum universali consensu sunt constituta, se, et non illa destruit, quisquis presumit aut solvere quos ligant, aut ligare quos solvunt. Quisquis ergo aliud sapit, anathema sit. Nequaquam autem illorum IIIIor conciliorum excellentiam ita predicare debemus, ut reliquorum auctoritati in hoc quoquo modo prescribamus; illorum, inquam, quae eodem modo et universaliter instituta et apostolica auctoritate confirmata non dubitamus . Nam quia antiquitus patriarchae illa IIIIor tantummodo in suis synodicis se venerari protestati sunt, nullatenus hoc in contemptu reliquorum huiusmodi conciliorum fecisse credendi sunt, sed ideo potius, quia nondum alia habuerunt. Si enim iam habuissent, procul dubio non magis illa, quam ista IIIIor contempnerent, utpote quae non minus autentica et universalia et catholicae professioni necessaria perspicerent. Unde beatus Gregorius papa quintum concilium post illa IIIIor congregatum in sua synodica adiecit , quod de sexto facere non potuit, quia illud nondum institutum, sed sub sextodecimo successore suo postea instituendum longe precessit. Sunt et provincialia concilia, quae post illa universalia necessario recipere debemus , quia et in illis multa aecclesiasticis negotiis necessaria repperimus.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
