# Libelli Bernaldi 10.489.26-37

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 10.489.26 to 10.489.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.489.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.489.26

Horum etiam observationem ipsa decreta Romanorum pontificum et statuta universalium synodorum nobis indicunt, quae per singulas provincias annuatim huiusmodi concilia celebrari sepissime precipiunt: quod utique incassum preciperent, nisi et nos eorundem conciliorum rationabiles sententias recipere et observare decernerent. Preterea Gelasius papa in suis decretalibus cum de scripturis recipiendis sive non recipiendis diligentissime tractaret, post receptionem IIIIor universalium conciliorum inferendo sententiam subintulit : Sed et si qua concilia a sanctis patribus instituta sunt, post horum IIIIor auctoritatem et recipienda et custodienda decrevimus. Item sanctum Calcedonense concilium: Regulas, inquit, sanctorum patrum per singula nunc usque concilia constitutas proprium robur habere decrevimus. Orientalia autem concilia et plurima occidentalium iam instituta fuerunt, cum hoc de eorum confirmatione synodaliter constitueret . Quapropter non est dubitandum, quin et huiusmodi conciliorum statuta observare debeamus, quibus apostolica decreta et universalia concilia astipulari videmus. Horum autem alia sunt orientalia, alia occidentalia. Orientalia sunt, quae orientales patres instituerunt: Anciranum scilicet, Neocesariense, Gangrense, Anthiocenum, Laodicense, Sardicense. Anciranum concilium ante Nicenum fuisse legitur; sed propter minorem auctoritatem ei in ordine subponitur: in quo patres XVIII statuerunt canones XXIIII, quorum auctor maxime Vitalis Anthiocenus episcopus dicitur fuisse. Neocesariense concilium post Anciranum sed ante Nicenum fuisse traditur: in quo patres XVIIII canones XIIII statuerunt, quorum auctor maxime fuit Vitalis Salaminus. Gangrense concilium post Nicenum fuisse legitur: in quo patres XV canones XX statuerunt, propter quasdam aecclesiasticas necessitates, maxime contra Eustasium, qui dicebat, quod nullus coniugatus vel qui suis omnibus non renunciaret spem apud Deum habere posset, et alia huiusmodi blasphema. Anthiocenum in enceniis Anthyochiae factum est, in quo patres XXX canones XXV statuerunt, quorum auctor fuit Eusebius Palestinus episcopus . Laodicense concilium, in quo patres XXII canones LVIIII statuerunt, quorum auctor fuit Theodosius episcopus.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
