# Libelli Bernaldi 10.489.50-61

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 10.489.50 to 10.489.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.489.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.489.50

Hos etiam oportet vos monachos assidue legere, ne videamini tam salutares aecclesiasticas regulas culpabiliter ignorare. Beatus quoque Ysidorus in collectario suo de canonibus IIIIor editiones Niceni concilii compaginavit; duas vero vel tres reliquis orientalibus conciliis asscripsit. Sed harum editionum illam nos maxime sequimur, quae cęteris emendatior et apostolicae sedi acceptior videtur, videlicet, quam beatus papa Adrianus per manum Karoli imperatoris occidentalibus direxit aecclesiis. Nec ociose notandum, quod multa nobis obscura per diversarum collationem editionum sepenumero declarantur, ut illud de Niceno concilio: quid sit 'subintroducta mulier?' hoc alia edicio apertius ponit, id est 'extraneam'; ac si dicat: Clericus nullam feminam habeat secum extraneam, sed tantum matrem vel sororem vel ziam, quam iterum alia editio apertius vocat amitam; Tusci enim pro amita dicunt ziam. Item in eodem concilio, quod diaconissae manus impositionem habere negantur, non nisi de Paulianistarum diaconissis intelligere ex diversis translationibus edocemur. Nam diaconissae catholicorum manus impositionem habent iuxta Calcedonense concilium. Item in concilio Laodicensi legitur, ne ordinationes fiant sub conspectu audientium; quod alia edicio expressius dicit, cathecuminorum : 'nam cathecumini quorumlibet sacramentorum confectioni interesse prohibentur'. In hunc ergo modum multa ibi obscure dicta per te ipsum investigare poteris, si diversas editiones studiose perscrutari curaveris. Sed hoc fortasse a scientioribus quasi non necessario notata deputantur: nostri tamen similes hoc attendere debent, quos aliquando in huiusmodi herere non diffidimus, sicut et nos sepissime fecimus. Occidentalia autem illa dicuntur, quae in parte Occidentis facta monstrantur, ut Affricana, Gallicana, sive in Hyspaniis celebrata. Et Affricana dicuntur pene omnia, quae Cartagine facta sunt: quorum primum XI episcoporum sub Constantio imperatore XIIII capitula constituit, quorum auctor fuit Gratus Cartaginensis episcopus. Secundum Cartaginense concilium sub Valentiniano augusto hera CCCCXXVIII. habitum, XIII capitula constituit, quorum auctor fuit Genelius Cartaginensis episcopus.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
