# Libelli Bernaldi 10.489.86-97

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 10.489.86 to 10.489.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.489.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.489.86

Cartaginense concilium. Affricani quoque canones precipiunt, ut litterae , quas episcopi ab ordinatoribus suis accipiunt, diem et consulem habeant, ut tempus suae ordinationis semper attendant nec his, qui prius ordinati sunt, temere se preferant . Sed aecclesiastica statuta, non tam ex temporis sive consulis annotatione, quam ex apostolica et universali assensione tantum firmitatis acceperunt, ut nequaquam de eorum auctoritate dubitetur. Quapropter et nos eorum auctoritati preiudicare non debemus, etiamsi certum tempus institutionis eorum ignoremus. Notandum quoque, quia hera nonnumquam abusive pro capitulo ponitur, ut in illo scripto Toletani concilii , ubi de ordine tenendae synodi tractatur. Gallicana quoque concilia plura sunt et in pluribus locis congregata, quorum Arelatense in primis ponitur. Primum igitur Arelatense concilium tempore Constantini imperatoris et Niceni concilii ab episcopis DC habitum et ad confirmandum sancto Silvestro papae directum XXII canones statuit, quorum auctor sanctus Marinus Arelatensis episcopus fuit. Secundum Arelatense concilium ab episcopis diversarum provinciarum XXXII habitum canones XXV constituit; cui synodo Theodorus episcopus ex Dalmacia et Agathon diaconus, sancti Silvestri papae legati, cum sancto Marino Arelatensi episcopo prefuere , in qua etiam fuit Cecilianus Cartaginensis episcopus. Tercium Arelatense concilium sub Martiano augusto ab episcopis XIIII habitum hera CCCCLXI. canones IIIIor constituit, quorum auctor sanctus Caesarius Arelatensis episcopus fuit. Valentinum concilium tempore Gratiani et Valentiniani imperatoris ab episcopis XX habitum hera CCCCXIII. canones IIIIor constituit: cui synodo Fegadius episcopus prefuit. Taurinancium concilium septem canones constituit habitum tempore Felicis heretici, cuius mentionem facit Regiense concilium ab episcopis XIII sub imperatore Theodosio minore et Valentiniano habitum hera CCCCLXXVII. canones VII constituit, cui synodo sanctus Hilarius episcopus prefuit. Arausicum concilium ab episcopis XVII tempore Theodosii minoris habitum hera CCCCLXXVIIII. canones XXIX constituit, quorum auctor sanctus Hilarius episcopus fuit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
