# Libelli Bernaldi 10.693.128-139

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 10.693.128 to 10.693.139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.693.128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.693.128

Nam Nicenum concilium episcopis concessisse legitur, ut digne poenitentes humanius tractent et canonicam severitatem in eis aliquatenus mitigent. Debent enim iuxta Innocentium papam adtendere confessionem pęnitentis et fletus et lacrimas corrigentis ac tum iubere dimitti, cum congruam viderint satisfactionem. Nam iuxta Augustinum in huiusmodi poenitentia non tam mensura temporis quam doloris est attendenda. Nequaquam autem aecclesiastica disciplina subsistere posset, si non presul apostolicus illam auctoritatem haberet de canonibus, quam supra retulimus. Nam precedentium patrum statuta aecclesiasticam disciplinam non tam instituerent, quam confunderent, si nulla ratione a successoribus eorum immutari possent; cum tamen necessitas temporis nunc mitius, nunc sęverius incedendum persuaderet. Quod illum non latebit, qui precedentium patrum et subsequentium statuta diligenter investigare curaverit. Nempe, si beatus Gelasius numerum annorum, quos sui antecessores singulis gradibus prefixerunt, imminuere non posset, penuriae clericorum sui temporis per presbyteros ex laicis infra annum maturatos nullo modo succurrisset. Item si moderni pontifices antiquorum rigorem canonum super lapsos sacerdotes remittere nequissent, ipsa christiana religio destituta sacerdotali officio pęnitus stare non posset, cum iam pene nulli sacerdotes, nisi criminaliter lapsi, reperiantur, quos antiqui canones deposuisse leguntur. Sciendum sane, quod Romani pontifices semper magis antiqua exequi et observare , quam nova instituere, nisi aliqua rationabilis causa perurgeret, consueverunt. Unde beatus Gelasius papa ad episcopos Dardaniae: Nullus, inquit, iam veraciter christianus ignorat, uniuscuiusque synodi constitutum, quod universalis aecclesiae probavit assensus, nullam magis exequi sedem pre ceteris oportere, quam primam, quae unamquamque synodum et sua auctoritate confirmat et continuata moderatione custodit . Hinc sanctus Leo papa: Ad meum, inquit, tendit reatum, si paternarum regulae sanctionum, quae ad totius aecclesiae regimen spiritu Dei instruente sunt conditae, me, quod absit, conibente violentur. Item Iulius papa orientalibus episcopis scribens: Instituta, inquit, apostolorum et apostolicorum virorum contempnere nolite; canones habetis, his fruimini.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
