Latin
10.693.34 to 10.693.45
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 10.693.34-45
Not analysed yet
Item beatus Agatho papa, qui sextam universalem synodum per legatos suos instituit et institutam apostolica auctoritate firmavit : Sic, inquit, omnes apostolicae sedis sanctiones accipiendae sunt, tanquam ipsius Petri divina voce firmatae. Item successor eorum beatus Nicholaus papa primus synodo generali presidens generali eiusdem synodi iudicio decrevit, ut etiam anathema esset, quicunque decreta a Romano pontifice promulgata contempsisset Sanctus quoque Adrianus papa etiam reges anathematizat, quicunque sedis apostolicae decreta violare non formidant. His ergo testimoniis satis edocemur, quam indubitanter apostolicis institutis obędire debeamus. Haec sunt igitur aecclesiastica statuta tam in conciliis quam in pontificalibus decretis ,quibus aecclesiastica disciplina a temporibus apostolorum instituta et hucusque propagata non dubitatur. Hi sunt aecclesiastici canones, qui sacerdotum proprie dicuntur, ut lex Moysi, lex Iudeorum, unde sanctus Celestinus papa: Nulli, inquit, sacerdotum liceat suos ignorare canones nec quidquam facere, quod sanctorum legibus possit obviare. Proprie ,inquam, sacerdotum non incongrue dicuntur, cum eorum speciale sit officium, ut sibi et aliis secundum canones providere et, si quid perperam committitur, secundum eosdem emendare conentur; unde et a sancto Celestino papa eos ignorare prohibentur. Nam nequaquam vel se vel alios secundum canones informare possent, si canonum informationes ignorarent. Quapropter sacerdotibus necessaria est scientia canonum. Hanc autem nobis ita potissimum comparare poterimus, si eos frequenter legere et in legendo competentiam sensus inquirere studeamus. Nam quamvis sacri canones apertam videantur pretendere litteraturam, multa tamen in eis obscura reperiuntur, quae a neglegentioribus aliquando lectoribus quasi minus idonea deputantur, quae aptissima sunt, si competenter intelligantur, ut illud Niceni concilii de mutatione episcoporum. In XV. huius concilii capite pęnitus prohibetur, ne episcopus de civitate in civitatem transmigret . Item beatus Damasus papa post Nicenum concilium omnibus episcopis scribens tam districte mutationem episcoporum prohibuit, ut transmigrantem sub excommunicatione in locum suum revocaverit, cui etiam sacerdotale officium interdixit, quamdiu ille viveret, si quem forte successorem infra suam transmigrationem accepisset.