# Libelli Bernaldi 10.693.46-55

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 10.693.46 to 10.693.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.693.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.693.46

Sanctissimi autem martyres et apostolici pontifices Evaristus, Calistus et Antherus ante Nicenum concilium, quisque in suo tempore omnibus episcopis scribens, mutationem episcoporum licitam fore docuerunt. Ex quibus sanctus Antherus multos sanctos patres de loco in locum translatos numeravit, ut Petrum de Anthiochia Romam; et Eusebium de quadam parva civitate Alexandriam. Sed hanc diversitatem ita simpliciter intelligere possemus, ut illud necessitati persecutionis, istud autem libertati pacis asscriberetur, si nusquam et in pacis tempore huiusmodi permutatio facta reperiretur. Quod quia persepe et modo solet evenire, aliam expositionis competentiam inquiramus, precipue illam, qua sancti patres et in pace et in persecutione ad invicem concordasse monstremus. Dicat ergo sanctus Antherus, quid de mutatione episcoporum sibi videatur : Non transit de civitate in civitatem nec transfertur de minori ad maiorem, qui hoc non ambitu nec propria voluntate facit, sed aut vi a propria sede pulsus aut necessitate coactus aut utilitate loci vel populi, non superbe, sed humiliter ab aliis translatus et inthronizatus est. Nam sicut episcopi habent potestatem ordinare regulariter episcopos et reliquos sacerdotes, sic quoties utilitas aut necessitas exegerit, supradicto modo et mutare et intronizare potestatem habent; non tamen sine sacrosanctae Romanae sedis auctoritate et licentia. Alia etenim est causa utilitatis et necessitatis , et alia avaritiae et presumptionis aut propriae voluntatis. Ecce quam aperte vir iste apostolicus nobis insinuat, quid de mutatione episcoporum intelligere debeamus , videlicet ut presumptuosam et ambitiosam mutationem cum Niceno concilio dampnemus : necessariam vero et utilem cum apostolica auctoritate recipiamus. Item sanctus Calistus papa: Mutandus, inquit, episcopus non per se hoc agat, sed fratribus invitantibus cum auctoritate huius sanctae sedis faciat, non tamen ambitus causa, sed aut necessitate aut utilitate. Item sanctus Evaristus: Episcopus, inquit , non dimittat aecclesiam absque inevitabili necessitate aut apostolica vel regulari mutatione, et alteri se iungat ambitus causa.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
