# Libelli Bernaldi 10.693.69-81

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 10.693.69 to 10.693.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.693.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.693.69

Idem etiam apostolicus Diocletanae civitatis episcopi a clericis suis pro corporali crimine accusati atque convicti depositionem in tantum confirmavit, ut eum etiam communione privandum iudicaret, si deinceps aliquid de episcopatu vel loqui presumeret. Sed haec nequaquam ad invicem contraria iudicabimus, si superiorem sententiam competenter intelligere curabimus, videlicet ne oves suum pastorem ex propria temeritate ullatenus accusare presumant; nec tamen superiori potestati hoc eis canonice precipienti superbe resistant, minime quid illi potestati, quae ipsos dampnare poterit, si ei contra proprium episcopum oboedire noluerint. Si igitur ita intelligitur, nec subditi prelatos temere accusabunt nec superiori potestati contumaciter resultabunt. Huiusmodi adapertionem intellectus et in ipsa sacra scriptura nonnunquam necessario requirimus , ut in illo: Non occides. Si enim illud nimis sympliciter intellexeris, ipsa lex tibi repugnabit, quae sepissime alibi reos morte multari decrevit. Ipse quoque Deus, qui legem instituit, persepe multos occidi precepit. Ne ergo Deum uspiam contraria precepisse blasphemes, predictam sententiam consideratius necessario intelligere debemus , scilicet ea consideratione, ne aliquis ex propria presumptione occidat: Deo autem, si hoc per se sive per legem Dei preceperit, oboedire non renuat. Ita enim beatus Augustinus in libro I. de civitate Dei exponit, iuxta quem non ipse occidit, quisquis in hoc ministerium iubenti debebit. Sic ergo et in accusatione subditorum non oboedientiam , sed presumptionem proscriptam competenter intelligimus. Multis sane aecclesiasticis correctionibus in concessione huiusmodi accusationis prospectum non dubitamus . Nam prelati necessario et sibi et subditis tanto magis prospiciunt, quanto magis se et per accusationem subditorum percelli posse non dubitabunt. Nec parum aecclesiasticae disciplinae derogaretur, si nusquam huiusmodi accusatio concederetur. Nam pauci prelati illius perfectionis invenirentur, qui non tanto magis et se et subditos in disciplina negligerent, quanto magis se per accusationem eorum ad aliquod iudicium coercendos desperarent.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
