Latin
10.693.82 to 10.693.93
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 10.693.82-93
Not analysed yet
Subditi tamen nequaquam hoc absque maioris potestatis auctoritate presumant, ne dignam suae dampnationis sententiam iuxta statuta sanctorum patrum excipiant. Sciendum autem, quod subditi pro propria iniuria et heresi prelatum suum accusare non prohibentur, iuxta illud Symmachi papae ad Caesarium episcopum: Oves, inquit, suum pastorem accusare non possunt, nisi pro· heresi aut propria iniuria. Hinc Affricani canones apostolica auctoritate promulgati et confirmati enumeratis omnibus, quibus accusandi licentia denegatur, statim subinferunt: His tamen omnibus in propriis causis accusandi licentia non denegatur. Item sancti patres sepissime decernunt ,ne quis absens iudicetur; ut beatus Zepherinus papa: Quia hoc, inquit, et divinae et humanae leges prohibent. Item Felix papa omnibus episcopis scribens: Absente, inquit, adversario non audiatur accusator: nec sententia absente alia parte 4 a iudice dicta ullam obtinebit firmitatem. Item sanctus Cornelius papa: Omnia, inquit, quae adversus absentes in omni negotio aut loco aguntur aut iudicantur, omnino evacuabuntur ; quoniam absentem nullus addicit nec ulla lex dampnat. Zozimus autem papa in ordine XLIII. cum CCXVII episcopis Affricani concilii quemlibet accusatorem sive accusatum etiam absentem communione privavit, quicunque post canonicam vocationem venire contempsisset. Item Bonifacius papa, successor eius, de contumaciter absente decrevit, ne dilationem sententiae de absentia lucraretur. Beatus quoque Gregorius Maximum presumptorem Salonitanum non solum pro illatis criminibus ,sed etiam pro absentia, dampnandum iudicavit, eo quod canonice vocatus venire distulerit. Item Theodorus papa Paulo Constantinopolitano scribens precepit, ut Pyrrum eiusdem quondam sedis episcopum absentem dampnaret, quia, inquit, presentia eius necessaria non est, cuius excessus presens est. Item Felix papa Acatium Constantinopolitanum absentem dampnavit, cuius sententiam beatus Gelasius, successor eius, inrefragabili approbatione canonicam monstravit. Nec plane dubitaverim, quin plures inveniantur, qui ita absentes sententiam dampnationis exceperint, quam qui presentes canonicam examinationem et dampnationem expectaverint.