# Libelli Bernaldi 10.693.94-104

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 10.693.94 to 10.693.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.693.94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.693.94

Harum autem sententiarum diversitatem facile concordabimus, si superiorem sententiam de absente non iudicando ad illum solummodo referamus, cuius causa adhuc ventilanda videtur, qui locum respondendi potius non habuit, quam canonice oblatum refutaverit. Nam si canonice vocatus venire contempsisset nec tamen canonicam excusationem pretenderet, tam apud antiquos quam apud modernos etiam absens canonice dampnari posset. Si ergo ita exponimus utramque sententiam de absente, rationabilem esse videbimus, ut et absens iudicetur, qui canonicam vocationem sive ammonitionem contempsisse detegitur , et absens non iudicetur, de cuius contumatia adhuc dubitatur. Sic ergo et in aliis canonum diversitatibus competentem sensum inquirere debemus, ne forte huiusmodi diversa nonnunquam quasi repugnantia temere respuamus; quae tamen ex apostolica auctoritate promulgata sive confirmata non ignoramus. Ita inquam intelligendi congruentiam semper indagare conemur, ne huiusmodi statuta uspiam sibi contraria interpretemur . Nam ipsi sancto Spiritui magnam iniuriam irrogare videmur, si illa, quae ipse per sanctos patres instituisse legitur, quasi contraria et ideo contempnenda interpretari non veremur. Non solum autem exceptiones canonicarum institutionum, sed et integras earum descriptiones diligenter considerare et ad invicem conferre non tedeat, si ad plenam earum noticiam pervenire nos libeat. Nam quaelibet capitula locis suis considerata nonnunquam satis aperte patebunt, quae per se inspecta, aut vix aut ullomodo competenter intelligi potuerunt. Ipsa enim circumstantia lectionis multa nobis prescribere solet, quae unum singulare capitulum non habet, sine quibus tamen pleniter intelligi non valet, sed diversorum statutorum adinvicem collatio multum nos adiuvat, quia unum sepe aliud elucidat. Consideratio quoque temporum, locorum, sive personarum sepe nobis competentem subministrat intellectum, ut etiam diversitas statutorum nequaquam absurda vel contraria videatur, cum diversitati temporum, locorum, sive personarum apertissime distributa reperiatur. Hoc utique lectori multum intelligentiae subpeditabit, si huiusmodi statutorum originales causas singulari diligentia indagare non omittit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
