# Libelli Bernaldi 10.pr.131-140

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 10.pr.131 to 10.pr.140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.131

Sed et, quos Iudaicae perfidiae similis de unigenito filio hereseos error obscurat, ad sanctam aeclesiam venientes de verae fidei firmitate et confessione docendi sunt. Et orientales quidem patres non solum Arrianos, sed etiam Novatianos, Thesserescedecaditas et Fotinianos per chrismatis unctionem recipiendos statuerunt, sicut in Laodicensi concilio legitur. Multo tamen competentius occidentales huiusmodi hereticos absque chrismatis unctione suscipiunt , ne sacramentum confirmationis iterasse videantur; quod illi cum ipso baptismo ab hereticis multotiens acceperunt, cuius inquam sacramenti, aeque ut baptismi iterationem , vitare debemus. Si autem ab hereticis nondum confirmati sunt, venientes ad aeclesiam per chrismatis unctionem procul dubio confirmandi sunt, ut reliqui christiani, quia hoc sacramentum a nullo est neglegendum. Sciendum autem non per eandem manus impositionem suscipiendos eos, qui apud hereticos baptizati sunt, et eos, qui in catholica baptizati postea in heresim prolapsi sunt. Unde beatus Vigilius papa scribens Eleutherio episcopo: Eorum, inquit, baptizatorum, qui iterum apud Arrianos baptizati sunt, reconciliatio fit non per illam manus impositionem, quae per invocationem sancti Spiritus operatur, sed per illam, qua penitentiae fructus acquiritur et sanctae communionis restitutio perficitur. Unde et in antiquis ordinibus diversae orationes ad huiusmodi manus impositiones distribuuntur. Nam quae super eos dicuntur , qui ab hereticis baptizati sunt, Spiritum sanctum in eos venire petunt; quae autem apostatis redeuntibus impenduntur, gratiam tantum reconciliationis sub penitentia eis impetrare videntur. De quacunque heresi quilibet convertatur, non est recipiendus, nisi abiurata et anathematizata heresi. Hinc sanctissima Effesina synodus, una de quatuor principalibus , de Nestorio episcopo, sed heretico, ita constituit: Consequens est, inquit, si resipiscere volueris, ut iureiurando fatearis et anathematizes tua polluta et profana dogmata; sentias autem et doceas, quae nos universi per Orientem sive Occidentem episcopi et magistri presules populorum credimus et docemus.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
