Latin
10.pr.178 to 10.pr.191
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 10.pr.178-191
Not analysed yet
Et qui forte pauci adhuc tangere ista formidant, a ceteris irridentur. Ita omnium tenuit animos in hac re illa sententia veritatis: 'Non quod intrat in os vestrum vos coinquinat, sed quod exit; nullam cibi naturam, quam soietas admittit humana, sed quae iniquitas committit, peccata condemnans'. Non ergo mirandum, si et successores apostolorum aliqua dispensatorie instituerunt, quae eorum posteri, mutatione temporis hoc exigente, rationabiliter aliquando mutare vel penitus abrogare consueverunt. Quartam vero synodum de credentibus ex Iudeis ab apostolis factam legimus, ne a legalibus ceremoniis prohiberentur; et hoc pro abolenda suspicione quorundam, qui eos legales cerimonias quasi idolatriam respuere putabant. Has IIII synodos apostoli Ierosolimis celebrarunt, ut liber actuum ipsorum intimare videtur. Quintam autem apostolorum synodum ex traditione maiorum accepimus, cum singuli singulas proferentes sententias symbolum conderent, quod universalis ecclesia tenet, cum iam ab invicem discessuri essent, ut in omnem terram sonus eorum exiret. Sic enim beatus Clemens papa, discipulus et successor apostolorum, in decretis suis testatur. Item sanctus Leo papa I. Pulcheriae Augustae scribens: Ipsa, inquit, catholici simboli brevis et perfecta confessio XII apostolorum totidem est signata sententiis. Item beatissimus pater Ambrosius clavem regni coelorum deputans esse fidem apostolorum: Clavem, inquit, istam arbitror XII artificum operatione conflatam. Duodecim enim apostolorum symbolo fides concepta est, quam, velut periti artifices, in unum convenientes clavem suo concilio conflaverunt. Hoc est ergo symbolum catholicum sive fides apostolorum, sine eius professione nec baptizamur, nec ad penitentiam canonice recipimur: quam et cottidie, cum surgimus, iuxta traditionem sanctorum patrum recensere debemus. Hinc beatus Augustinus in omelia XLIII: Nunquid, inquit, quando surgis, non te vestis? Sic et commemorando symbolum tuum vesti animam tuam, ne forte eam nudet oblivio et remaneas nudus et fiat, quod ait apostolus, quod absit a te; si tamen vestiti vel expoliati, non nudi inveniamur.