# Libelli Bernaldi 10.pr.218-227

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 10.pr.218 to 10.pr.227. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.218

Sicut enim ipsi sanctae ecclesiae diversis temporibus prefuisse leguntur, ita et diverse suis temporibus consuluisse inveniuntur. Nam a beato Petro usque ad sanctum Silvestrum variae et creberrimae persecutiones fuerunt, in quibus episcopi, utpote capita aliorum, maxime periclitabantur. Unde et Romani pontifices illius temporis multipliciter eos pro qualitate personarum, necessitate rerum, oportunitate temporum scriptis suis consolati sunt, in quibus de eorum iudiciis multa vel pene omnia statuerunt, ut improborum presumptionem ab eorum infestatione quoquo modo compescerent. Quippe adtestante sancto Fabiano papa et martyre, ipsi apostoli eorumque successores statuerunt, ut episcopi aut nunquam accusarentur aut difficillime accusari permitterentur. Nam, ut beatus Euticianus papa et martyr testatur, si accusatio episcoporum tunc facile et passim admitteretur, perpauci nimis invenirentur, qui eo tempore episcopatum non fugerent ; cum et cottidianam mortem ex persecutione timerent, nec tamen improborum accusationem declinare possent. Sanctus etiam Anacletus papa et martyr ad universos episcopos Italiae scribens deiectionem sive dampnationem episcoporum sibi Dominum reservasse testatur, quasi hominum iudicio subiacere non videantur. Nec mirum hoc eos eo tempore iudicasse, cum acerrima persecutio non nisi perfectissimos ad episcopatum venire permitteret; quippe qui iam pro Christo omnia extrema pati non timerent . In tempore autem pacis aliquid de illa difficultate accusationis sive dampnationis episcoporum non incongrue remittitur, cum episcopatus non iam a paucis quasi mors religiose timetur, sed a plurimis quasi gloria ambitiose appetitur et appetitus criminose administratur; scilicet cum iam non talis persecutio aliquem ab episcopatu vel peccato deterreat, sed ipsa pacis tranquillitas et honoris sublimitas magis ad peccandum illiciat. Unde in Niceno concilio non magis episcopis, quam quibuslibet clericis in dampnatione parcitur, cum generaliter in eo omnes damnentur, quicumque se contra sacras regulas efferre non verentur. Ante illud sane concilium tantae persecutiones undique sevierunt, ut Romani pontifices tribulatos vix quoquo modo scriptis suis consolari sive contra improbos defensare sufficerent; nedum ecclesiasticam disciplinam usquequaque pleniter et regulariter instituere possent.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
