# Libelli Bernaldi 10.pr.260-270

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 10.pr.260 to 10.pr.270. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.260

Ita ergo et Niceno concilio sua specialia statuta competenter asscribimus, nec tamen attestationi sanctorum patrum de LXX capitulis contradicere debemus. Predictus etiam Osius et Ianuarius Beneventanus episcopus ex legatione sedis apostolicae eadem capitula in Sardicensi concilio postea firmasse leguntur. Beatus quoque Ysidorus in prologo suo de canonibus questionem LXX capitulorum cum magnitudine eiusdem concilii libri excusat, quem libris IIII euangeliorum apud Grecos aeque magnum affirmat. Sciendum autem, quod in Latinis exemplaribus non omnium CCCXVIII patrum nomina reperiuntur, qui tamen Niceno concilio subscripserunt Nam studiosi servi Dei, ut legitur, non tam occidentalium, quam orientalium patrum nomina conscribere studuerunt, quia occidentales non similiter questionem de heresibus habuerunt. Secundum autem illorum quatuor conciliorum Constantinopolitanum a L patribus habitum est contra Macedonium illius sedis episcopum, qui Spiritum sanctum Deum esse negabat, hera CCCCXVIII. tempore Gratiani et Theodosii principum, Damasi papae, Cyrilli Ierosolymitani, Nectarii Constantinopolitani, Thymothei Alexandrini. In quo concilio condempnatis omnibus heresibus symbolum traditur, quo tota Grecorum et Latinorum confessio in ecclesiis modo utitur; tresque ibi canones instituuntur. Hoc ergo symbolum orientales primum, deinde occidentales frequentare coeperunt. Unde sancti patres in tertio Toletano concilio statuisse leguntur tempore tandem Pelagii papae, ut in omni dominica recitaretur in aecclesiis more orientalium aecclesiarum. Deinde Galli et Germani ex traditione eiusdem concilii ipsum mutuasse creduntur, cum eandem translationem et adhuc pene sequi videantur. Nam post dampnationem Felicis heretici, ut legitur, tandem sub Karolo imperatore hoc in usu habere ceperunt propter hereticos illius temporis, qui processionem Spiritus sancti de filio negaverunt, videlicet, ut illos per ipsum symbolum confunderent, cum illo, qui ex Patre Filioque procedit, tam aperte dicerent. Sed quia nomen Filii in autenticis exemplaribus nequaquam inveniebatur , ipsum etiam symbolum cum tali additamento recitari venerabilis Leo papa III. illo tempore prohibuit; eo quod sancti patres huiusmodi adiectionem in symbolis penitus prohibuerint.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
