# Libelli Bernaldi 10.pr.45-53

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 10.pr.45 to 10.pr.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.45

Ita enim, inquit, et in coniugiis observatur, ut femina vivente viro alii nupta ad agendam penitentiam non admittatur, quamdiu adulter vixerit. Et hoc utique rigore potius disciplinae, quam desperatione veniae institutum debemus intellegere, videlicet, ut homines vel a tali peccato cessarent, quod et locum penitentiae sibi intercludere non ignorarent. Satis autem congrue huiusmodi feminae ad agendam penitentiam quasi indignae reputantur, eo potissimum tempore, cum adhuc vivunt, cum quibus peccavere: quia et tunc de eis sancta aeclesia plus scandalizari solet, cum peccatum earum non solum per ipsas, sed et per presentiam fornicatorum, cottidie publicatur. Non solum autem in predictis, sed et in aliis canonum iudiciis profectus aeclesiasticae disciplinae potissimum adtenditur; ut et qui peccaverunt corrigantur, et alii, ne peccent, deterreantur. Hinc est, quod quidam nunc VII nunc X annis, aliquando etiam usque ad finem vitae, pro suis criminibus ab aeclesiastica communione separantur ; qui et libenter sub hac districtione debent laborare, non solum, ut peccata sua diluant, sed etiam, ut sanctae Dei aeclesiae satisfaciant eamque sibi reconcilient penitendo , quam scandalizaverunt delinquendo. Nulli tamen eorum ille numerus annorum precludit, quin et ante expletionem eorum Deus eis indulgere valeat et soleat, si digne penituerint, iuxta illud beati Leonis papae: Quia, inquit, misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere nec tempora diffinire, apud quem nullas moras patitur veniae conversio. Unde et sancti patres hunc numerum annorum, si tamen aeclesiasticae disciplinae non obfuit, multotiens anticipandum in reconciliatione censuerunt in his duntaxat, qui digne penituerunt . Nam, ut beatus Augustinus in suo enchiridion testatur, in actione huiusmodi penitentiae non tam mensura temporis quam doloris adtendenda est. Item beatus Innocentius papa: De pondere, inquit, peccatorum estimando sacerdotis est iudicare, ut adtendat ad confessionem penitentis et ad fletus et ad lacrimas corrigentis; ac tum iubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
