# Libelli Bernaldi 11.1-12

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 11.1 to 11.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/11.1

Dominis ac dilectissimis in Christo fratribus apud Reitenboch apostolicae vitae formam fideliter servantibus B., solo nomine presbyter non moribus, post huius vitae legitimum certamen apostolicae beatitudinis eternam societatem. Literae dilectionis vestrae nuper ad nos pervenerunt, quae nobis de potestate presbyterorum quandam inter vos quaestionem commotam retulerunt, quam nostrae inbecillitati ad solvendum proposuistis, vosque inde nostram, immo per nos sanctorum patrum, sententiam expetere significastis. Sed ad hoc exequendum quamvis infirmitas animi et corporis obsistat, caritas tamen impetrat, ut fraternis petitionibus etiam ultra vires morem gerere non omittamus. Ipsa ergo caritate, quae Deus est, opitulante fraternitati vestrae temptabimus obedire: non solum hoc, quod quaeritis, id est, unde presbyteri habeant, ut poenitentes recipere valeant, sed et alia non pigebit adicere, quae non quaesistis, videlicet, quid presbyteri antiquitus fuerint qualique privilegio postea circumscribi meruerint? Deus, qui caritas est et omnipotens, vos semper incolumes nostrique memores protegat atque custodiat, domini fratres et patres amantissimi! Incipit utilis descriptio de presbyterorum officio. Beatus Paulus apostolus in epistolis suis evidentissime nobis praescribit, quod apud antiquos presbyter et episcopus idem fuerint. Scribens enim ad Titum de ordinatione episcoporum precipit, ut constituat per singulas civitates presbyteros; et statim, quales debeant ordinari, subnectit dicens: Oportet enim episcopum inreprehensibilem esse. Item Thimotheo scribit: Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per propheciam cum inpositione manuum presbyterii. Cui statim in sequentibus dicit: Nemini cito manum imposueris; quod proprie est episcopi. In his verbis apostolus satis aperte notavit, quod antiquitus idem presbyter et episcopus fuerint, iuxta quod beatus Ambrosius et Ieronimus eundem apostolum in eisdem sententiis commendati sunt. Idem in epistola ad Philippenses prespiteros sub nomine episcoporum salutat dicens: Paulus et Thimotheus servi Christi Iesu omnibus sanctis, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
