Latin
11.13 to 11.23
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 11.13-23
Not analysed yet
Nam iuxta Iheronimum Philippis una est civitas Macedoniae ,quae plures non potuit habere episcopos. In Actibus quoque apostolorum legitur apostolos vocasse presbyteros Ephesiorum, quos et episcopos a Spiritu sancto positos esse non tacuit, videlicet unius civitatis presbyteros vocans episcopos. Item ipse princeps apostolorum Petrus in epistola sua: Presbyteros, inquit, in vobis precor compresbyter et testis passionum Christi. Item Iohannes apostolus et evangelista scribens ex sui persona: Presbyter, inquit, Electae dominae et filiis eius. Idem in alia epistola: Presbyter Gaio carissimo. His igitur sententiis beato Iheronimo et Ambrosio atestantibus evidentissime probatur eundem presbyterum et episcopum fuisse. Cur autem postea inter se et nomine et officio discrepare coeperint, ita ut inter presbyteros unus specialiter nomen episcopi obtinuerit, idem Ieronymus super epistolam ad Titum satis aperte exponit: Postquam, inquit, unusquisque eos, quos baptizaverat, suos esse non Christi putabat, in toto decretum est orbe, ut unus de presbyteris electus superponeretur ceteris, ad quem omnis cura ecclesiae pertineret et scismatum semina tollerentur. Et infra: Paullatim, ut dissensionum plantaria evellerentur, ad unum omnis sollicitudo delata est. Sicut ergo presbyteri sciunt se ex consuetudine aecclesiae ei, qui sibi prepositus fuerit, esse subiectos :ita episcopi noverint, se magis consuetudine quam dispositione dominicae veritatis presbyteris esse maiores et in commune debere aecclesiam regere, imitantes Moysen, qui, cum haberet in potestate solus preesse populo Israel, septuaginta elegit, cum quibus populum iudicaret. Cum igitur presbyteri et episcopi antiquitus idem fuisse legantur, etiam eandem ligandi atque solvendi potestatem et alia nunc episcopis specialia habuisse non dubitantur . Postquam autem presbyteri ab episcopali excellentia cohibiti sunt, coepit eis non Heere quod licuit, videlicet quod aecclesiastica auctoritas solis pontificibus exequendum delegavit, id est, confectionem crismatis, consecrationem virginum, reconciliationem pęnitentium et alia huiusmodi, quae statuta patrum eis intercludunt.