# Libelli Bernaldi 11.24-31

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 11.24 to 11.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/11.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/11.24

Nam Cartaginense concilium, cui beatus Augustinus interfuit, capitulo VII. presbyteris interdicit crismatis confectionem, poenitentium reconciliationem, virginum consecracionem. Sanctus quoque Eusebius papa in decretis suis XXII. confirmationem neophitorum nonnisi ab episcopis posse vel debere fieri asserit nec inter aecclesiastica sacramenta illam reputari, quae ab aliis presumpta fuerit. Sed de his singulis, quae presbyteris non licere coeperunt, postquam ipsi ab episcopali excellentia separati sunt, beatus Damasus papa plenius in decretis suis edisserit , ubi vanam superstitionem chorepiscoporum autenticis rationibus compescuit. Nam scribens omnibus episcopis primum chorepiscopos nihil aliud esse quam presbyteros probat, deinde utrosque communiter ab episcopali fastigio hoc modo sequestrat: Chorepiscopis , inquit, non licet sacerdotes consecrare, nec diaconos, nec subdiaconos, nec virgines, nec altare erigere, nec unguere vel sacrare, nec ecclesias dedicare, nec crisma conficere, nec crismate frontes baptizatorum signare, nec publice quidem in missa quemquam penitentem reconciliare, nec formatas epistolas mittere, nec populum benedicere , nec ante episcopum in baptisterio vel sacrario introire, nec presente episcopo infantem tinguere aut signare, nec penitentem sine episcopi sui preceptione reconciliare , nec eo presente, nisi iubente, sacramentum corporis et sanguinis Christi conficere , nec eo coram posito populum docere vel salutare, nec plebem exhortari. Quae omnia solis pontificibus pertinere tam ex superioribus quam ex aliis patrum statutis atque sacris canonibus edocti estis. Similiter et de presbyteris haec habeantur et sine iussu episcopi proprii nihil agant. Item sanctus Leo papa primus omnibus episcopis scribens eandem sententiam de corepiscopis et presbyteris tenuit, ut pariter proprium modum cognoscant nec episcopale privilegium usurpare praesumant. Sed et beatus Gelasius papa in decretis suis capitulo VI. enumeratis his, quae presbyterorum officio competunt, generalem sententiam subinfert dicens: Nec presbyter prorsus dubitet, si quicquam ad episcopale ministerium specialiter pertinens suo motu putaverit exequendum , continuo se presbyterii dignitate et sacra communione privandum.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
