Latin
11.32 to 11.42
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 11.32-42
Not analysed yet
Patet ergo satis evidenter, quantum episcopalis auctoritas presbyteris emineat vel quid illis penitus usurpare non liceat. Sunt tamen quaedam etiam adhuc, quae presbyteris ex episcopali arbitrio concedi possunt, ut privata reconciliatio poenitentium; nam publica reconciliatione sicut a crismatis confectione penitus prohibiti leguntur. Possunt quidem privatim confessos penitentes et infirmantes reconciliare, si tamen episcopus iusserit, iuxta quod sanctus Evarestus papa et martir in decretis suis capitulo III. asserit ita decernens, ut presbyteri de ocultis peccatis iussione episcopi penitentes reconcilient et infirmantes absolvant et communicent. Item Cartaginense concilium capitulo VII. dicit, quod in periculo positi a presbytero possint reconciliari, absente quidem episcopo, sed iubente. Et notandum, quod nec ipsam privatam reconciliationem exercere permittuntur presbyteri, nisi specialiter ex iussione episcopi. Ipsi etiam sanctae Romanae ecclesiae presbyteri non hoc solent exercere nisi permissi: nec hoc Romanus pontifex omnibus, quos ordinat, concedit, sed quibusdam tantum, quos ad hoc opus exequendum idoneos esse previderit. Beatus quoque Anshelmus Lucensis episcopus in episcopatu suo paucis presbyteris concessit, ut poenitentes susciperent, quamvis plurimos ubilibet ordinasset . Sic et alii hactenus episcopi in suis episcopatibus facere consueverunt, qui diligentiores canonum servatores esse voluerunt. Quapropter satis manifestum esse videtur, quod presbyteri non tam ex propriae consecrationis officio, quam ex episcopalis concessionis arbitrio poenitentes reconciliare solent. Si enim hoc illi ex propria concessione haberent ut episcopi, cum eandem presbyterii acceperint consecrationem, nihilominus et eandem omnes haberent reconciliationis potestatem; nec magis ad hoc, quam ad officium missae exercendum, episcopali iussione indigerent, sed in ipsa consecratione hanc potestatem, ut officium missae, dudum percepissent. Quomodo autem illam in consecratione non perceperint, facile quilibet explorare poterit, si modum consecrationis eorum diligenter considerare voluerit ,in quo non more episcoporum ius ligandi atque solvendi uspiam percipiunt, sed ius offerendi sacrificii tam pro vivis, quam pro defunctis.