Latin
11.52 to 11.63
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 11.52-63
Not analysed yet
Sed hae sententiae superioribus in nullo contradicunt, quae itidem presbyteris huiusmodi potestatem circa poenitentes ascribunt, non tamen ut episcopis ex eorum consecratione, sed ex episcoporum iussione, ut canones prescribunt. Nec utique beatus Ieronimus in predictis sententiis, unde presbyteri hoc ius habeant, signanter expressit, sed eos tantum hoc habere simpliciter notavit. Preterea si ex consecratione etiam more episcoporum hoc eos habere dixisset, nos tamen canonicis et apostolicis sanctionibus salva eius reverentia in hoc contradicere non presumeremus. Beatus quoque Gregorius papa scribens ad Ianuarium Calaritanum episcopum quibusdam presbyteris, ut neophitos confirmarent, permisit, quod utique ab officio presbyterorum penitus extraneum non ignoravit. Pervenit, inquit, ad nos quosdam scandalizatos fuisse, quod presbyteros eos tangere crismate, qui sunt baptizandi, prohibuimus . Et nos secundum usum nostrae aecclesiae fecimus. Sed si omnino hac de re aliqui contristantur, ubi episcopi desunt, ut presbyteri etiam in frontibus baptizatos crismate tangere debeant, concedimus. Has sane confirmationes ratas fuisse non dubitamus ,quas illi presbyteri ex apostolica concessione, non ex propria presumptione, fecerunt :quod utique si fecissent, iuxta predictum sancti Eusebii papae statutum penitus irritae fuissent. Sicut ergo illi presbyteri ius confirmandi non ex consecratione, sed a domno apostolico habuerunt, ita et quilibet presbyteri non tam ex consecratione, quam ab episcopali concessione habent, quod poenitentes reconciliari valent. Non enim eorum officio aliquid eorum ascribere presumimus, quae in apostolicis statutis penitus eis prohibita legimus. Benedictionem quoque super populum, quam sanctus Ieronimus in epistola sua ad Rusticum Narbonensem episcopum presbyteris ascribit, nos proprie eorum officio ascribere non presumimus, ne beato Damaso papae sacrisque canonibus hanc eandem prohibentibus, adversari iudicemur. Tucius enim videtur, ut dicamus eam illos habere ex aliqua concessione episcopali, quam ex proprietate officii: sicut et subdiaconibus concessum creditur ad missam legere apostolum, quod ex consecratione nori videntur habere.