# Libelli Bernaldi 11.64-68

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 11.64 to 11.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/11.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/11.64

Tam late autem huiusmodi consuetudo benedicendi populum in aecclesia presbyteris inolevit, ut non absque episcopali concessione adeo propagata rite credatur, nec parvum inde scandalum oboriretur, si iam modo a presbyteris intermitteretur. Beatus quoque Damasus ad compescendam chorepiscoporum insolentiam artissime officium tam presbyteri quam chorepiscopi circumscripsit, utpote quos idem esse iudicavit: non tamen sibi vel suis successoribus prescripsit, quin presbyteris quaedam concedere possent, quae ipse eorum officio proprie non attinere predixit. Nihil autem nos eorum potestati contra canonicam auctoritatem et aecclesiasticam consuetudinem arrogare debemus, etsi in quorumdam sententiis non adeo autenticis quaedam eis supra modum concessa legamus; ut in Regensi concilio capitulo IIII presbyteris conceditur, ut virgines consecrare et neophitos consecrare possint; quod apostolica auctoritas et aecclesiastica consuetudo penitus eis intercludit. Ipsi et presbyteri etiam caveant sibi, ne illicita temere presumant, ne de eorum presumptione veraciter dicatur, quod beatus Damasus papa de huiusmodi presumptoribus verissime protestatur: Chorepiscopi, inquit , sive presbyteri, qui illicita presumebant, quod agebant actum non erat; et propterea multi in securitatem lapsi aecclesiastico fraudabantur et frustrabantur ministerio. Quapropter et adhuc caveant presbyteri in officiis aecclesiasticis illicita et inconcessa usurpare, ne canonica ultione merito multentur, cum per temerariam usurpationem etiam fideles aecclesiastico ministerio defraudare iudicentur.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
