Latin
12.1 to 12.12
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 12.1-12
Not analysed yet
Reverentissimo sacerdoti ac dilectissimo fratri Waltero euangelicae perfectionis et canonicae professionis viro Bernaldus presbyter indignus, utinam solo corpore infirmus ,post huius vitae Stadium aeternae beatitudinis bravium. Multum vires nostrae imbecillitatis excedit, quod fraternitas vestra sibi a nobis scribendum deposcit. Sed caritas, quae non quaerit quae sua sunt, nos vestris votis annuere compellit, satius esse iudicans se ultra posse suum quodammodo in periculum mittere, quam vestrae dilectionis petitioni non obedire. Petitis enim a nobis, ut cuidam vestro amico vicę vestra respondeamus, qui nostrates periuros esse satis improvide dogmatizat, eo quod depositis et excommunicatis iuramentum subiectionis servare non presumant. Sed nos qualitatem illius vestri amici non bene cognoscimus, videlicet, si canonicae auctoritati quoquo modo assentiat, an heretico more quibuslibet rationibus pertinaciter resistat. Quapropter non ad illum, sed ad vestram fraternitatem scribere decrevimus vobisque rationes suggerere, quibus illum conveniatis, sicut eius qualitati et correctioni magis competere videatis. Ita autem Deo annuente scribere temptabimus, ut eius correctioni sufficere possit, si tamen nondum in heretica pravitate pertinaciter obduruit, quam Paulus apostolus magis devitandam, quam sepius admonendam iudicavit . Gratia domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis, domini et fratres dilectissimi! Tractatus de solutione iuramentorum. Multi ex adversariis sanctae aecclesiae catholicos nostri temporis de periurio notare solent, eo quod depositis et excommunicatis iuramentum subiectionis servare nolint, a quo tamen Romanus eos pontifex synodali iudicio absolvit. Sed illi eos nequaquam de periurio inculpabunt, quicunque aecclesiasticam et apostolicam auctoritatem fideli consideratione perpenderint, quae tam efficaciter subiectos absolvere, quam prelatos eorum deponere hactenus consuevit. Hoc ergo ut evidentius fiant, paullo altius de eadem auctoritate nos fideliter considerare non pigeat, nam haec bene considerata et nostrates de periurio indubitanter expurgabit et adversariorum nostrorum oblocutionem evidentissime confutabit.