Latin
12.23 to 12.34
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 12.23-34
Not analysed yet
Quid enim mirum, si apostolica auctoritas reges iudicare posse creditur, quae iuxta apostolum et angelos iudicatura non dubitatur. Nescitis, quoniam et angelos iudicabimus, quanto magis saecularia? Nam reges sacerdotali potestati certum est subiacere, beato Gelasio papa ad Anastasium imperatorem ita protestante: Duo, inquit, sunt, imperator auguste, quibus principaliter hic mundus regitur: auctoritas sacrata pontificum et regalis potestas, in quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti enim, fili clementissime, quoniam licet presideas humano generi dignitate, tamen presulibus divinarum rerum devotus colla submittis atque ab eis causas tuae salutis expectas, hincque te illis subdi debere cognoscis religionis ordine potius quam preesse; inter haec ex illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. Hinc sanctus Gregorius papa primus sepenumero in privilegiis, quae fecit, legitur decrevisse, ut tam reges quam sacerdotes vel quilibet seculares a suis dignitatibus caderent, si contra sedis apostolicae statuta venire temptarent. Eadem autem auctoritate beatus Stephanus papa huius nominis secundus Hildericum regem Franchorum pro ignavia sua deposuit et depositum atque detonsum in monasterium misit et Pipinum ei in regnum substituit. Nec mirandum, si Romani pontifices saecularibus saeculares dignitates possunt auferre, ne christianis principentur, quos penitus a corpore detruncare possunt, ne vel ultimum locum inter christianos habere videantur. Sic enim sanctus Innocentius papa Archadium imperatorem excommunicasse legitur, eo quod consenserit, ut sanctus Iohannes Crisostomus a sede sua pelleretur. Item beatus Nicolaus papa primus Lotharium regem pro quadam concubina excommunicavit. Item beatus Adrianus papa generaliter omnes reges anathematizavit, quicumque sedis apostolicae statuta violare presumpserint. Patet ergo satis aperte, quod presules apostolici tam aecclesiasticos quam saeculares prelatos valeant deponere. Unde et necessario consequitur, ut et subiectos de manibus prelatorum possint emancipare; non enim rata posset esse prelatorum depositio ,si subiectorum nulla posset fieri subtractio.