Latin
Libellus XIII. Fragmentum Libelli Deperditi.
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 13
Not analysed yet
. . . observandum indubitanter prefixerunt. Hoc utique venerabilis papa Gregorius huius nominis septimus in suo tempore fecit. Hunc beatus Anselmus Lucensis episcopus in suo episcopatu imitari consuevit. Hoc etiam reverendissimus domnus noster papa Urbanus non dico Romanis, immo aliarum gentium presbyteris, item et monachis concessit. Quandam etiam congregationem presbyterorum tali concessione generaliter donasse asseritur. Hanc ergo concessionem et alii vacantes presbyteri ab episcopis accipere non negligant, antequam tale officium circa poenitentes exercere presumant. Nihil enim religioni nocebit, si cum auctoritate episcopi etiam illa humiliter agere studeamus, quae nos absolute ex officio nostro habere non dubitamus: quanto magis illud, quod canones nos absque iussione episcopi exercere non permittuntur? Nec de presumptione nos excusare poterimus, si deinceps, quae prohibita sunt, scienter et inobedienter usurpare temptabimus.