# Libelli Bernaldi 14.34-43

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 14.34 to 14.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/14.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/14.34

Proprius eorum error aufferendus est, quem male inierunt, non sacramenta, quae similiter acceperunt, quae ad poenam suam portant et habent, quanto indignius habent et tamen habent. Item in epistola ad Emeritum heretichum: Vos, inquit, mutamini ex ea parte, qua dissentiebatis, quamvis sacramenta, quae habetis, cum eadem sint in omnibus, sancta sunt. Quapropter vos mutari volumus a perversitate, ut denuo radicetur precisio vestra. Nam sacramenta, quae non mutastis, sicut habetis, approbantur a nobis, ne forte cum vestram pravitatem corrigere volumus, illis misteriis Christi, quae in vestra pravitate depravata non sunt, sacrilegam faciamus iniuriam. Item in libro ad Constantinum de unico baptismo: Hoc est iustum, ut cum mala hominum reprobamus, quaecunque in illis bona Dei reperimus, approbemus. Hoc, inquam , iustum est, ut etiam in sacrilego non violem, quod verum invenio sacramentum, nec ita emendem sacrilegum, ut in eo perpetrem sacrilegium. Item in eodem: Cum ad nos venit scismaticus vel hereticus, ut catholicus fiat, scisma eius et heresim dissuadendo et destruendo recindimus: sacramenta vero christiana, si eadem in illo invenimus , et quicquid aliud veri tenet, absit ut violemus, absit, ut si semel danda novimus, iteremus, ne dum vicia humana curamus, divina medicamenta dampnemus, aut quaerendo sanare quod vulneratum non est, hominem, ubi sanus est, vulneremus . Item in libro I. contra Donatistas de baptismo tam ordinem quam baptismum extra ęcclesiam haberi posse pronuntians: Nulli, inquit, sacramento iniuria facienda est; si discedit a malis, utrumque discedit; si permanet in malis, utrumque permanet. Item in eodem: Sacramenta, quae scismatici et heretici non aliter habent nec aliter agunt, quam vera aecclesia, cum ad nos veniunt, non emendamus, sed potius approbamus . Item in III: Non ideo non sunt sacramenta Christi et aecclesiae, quia eis illicite utuntur non solum heretici, sed etiam iniqui offerunt et impii; sed tamen illi corrigendi aut puniendi, illa vero agnoscenda et veneranda sunt.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
