# Libelli Bernaldi 14.44-54

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 14.44 to 14.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/14.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/14.44

Item in eodem: Heretici sacramenta et scripturas tenent ad speciem, non ad salutem. Item in eodem : Sacramenta si eadem sunt, ubique sunt integra, etiam si prave intelligantur et discordiose tractentur; sicut scriptura ipsius euangelii, si eadem ipsa est, ubique integra est. Item in IIII: Intus et foris perversitas hominum corrigenda est, divina vero sacramenta et eloquia non hominibus tribuenda. Item in V: Deus adest sacramentis et verbis suis, per qualeslibet administrentur, et sacramenta Dei ubique recta sunt, et mali homines, quibus nihil prosunt, ubique perversi sunt, id est, intus et foris. Item in eodem: Munera divinitus concessa partim sunt propria bonorum , sicut in hoc tempere infatigabilis caritas et in seculo futuro vita eterna, partim vero cum malis perversisque communia, sicut omnia, in quibus sunt et sacrosancta misteria. Sed epistolarem brevitatem observare non possem, si omnia huiusmodi testimonia colligere voluissem. Ceterum si quis haec plenius explorare voluerit, scripta beati Augustini contra Donatistas fideliter perscrutetur, et deinceps dubitare non permittitur sacramenta aecclesiae tam extra ecclesiam quam intra aecclesiam dari et haberi posse, sed extra utrumque omnino pernitiose. Hucusque de clericis in excommunicatione ordinatis. De infantibus quoque itidem in excommunicatione baptizatis aliquam mentionem in futura synodo faciendam puto, id est, si salvi sint, etiamsi ante reconciliationem obierint? Unde nobis itidem auctoritas sancti Augustini satisfacere poterit, si fideliter legerimus, quid ipse censuerit. De maioribus post huiusmodi baptismum statim obeuntibus scribit itidem ita in primo libro de baptismo: Si quem forte coegerit extrema necessitas, ubi catholicum, per quem accipiat, non invenerit, et in animo pace catholica custodita per aliquem extra unitatem catholicam positum acceperit, quod erat in ipsa catholica unitate accepturus, si statim etiam de hac vita migraverit, non eum nisi catholicum deputemus.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
