# Libelli Bernaldi 15.24-33

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 15.24 to 15.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/15.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/15.24

Et hoc quoque in aliis criminaliter lapsis quasi pro lege observatur, ut ab ordine deiciantur, quem ante lapsum habuisse et in quo peccasse deteguntur. Sic nimirum in ordine poenitentium constituti, si denuo labuntur, pristino ordini non inmerito iudicantur indigni. Non tamen hoc sancti patres desperatione veniae tam acriter instituisse creduntur, precipue cum Dominus omnes homines velit salvos fieri, et peccator, in quacumque die ingemuerit, salvus erit. Non, inquam, desperatione veniae, sed pro cautela disciplinae hoc constitutum intelligimus, sicut ex verbis beati Augustini ad Macedonium approbare possumus; dicit enim, quod caute salubriterque provisum sit, ut locus poenitendi post poenitentiam lapsis in ecclesia non concedatur, ne medicina vilis minus utilis esset aegrotis, quae tanto magis salubris, quanto minus contemptibilis. Et hoc utique pro rigore disciplinae, non tamen usque ad desperationem veniae. Nam idem Augustinus in eadem epistola dicit in sequentibus: Quis audeat post poenitentiam lapsis denegare, quin Dei patientia ad poenitentiam eos adducat, quin etiam beati sint, si in Domino confidant? Sicut ergo post poenitentiam lapsis locum poenitendi a sanctis patribus non desperatione veniae, sed rigore disciplinae penitus denegatum legimus, sic et lapsis virginibus sacris poenitentiam aliquamdiu denegatam , immo in tempus dilatam satis competenter intelligimus. Est et alia causa, pro qua sancti patres quosdam ab huiusmodi poenitentia suspendendos esse iudicarunt, videlicet iuvenilis aetas et carnis fragilitas. Hinc sanctus Silvester papa constituit, ut nemo poenitentiam det homini, nisi quadraginta etatis annos habenti. Item sanctus Ambrosius in libro contra Novatianos: Si caro, inquit, repugnat menti nec subdita est animi gubernaculo, non quaeras opera poenitentiae, ne in ipsa poenitentia fiat, quod postea indigeat poenitentia; quae si semel fuerit usurpata nec rite celebrata, nec prioris fructum obtinet, et aufert usum posterioris.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
